C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVINTVS


  ガリア戦記 注解編     第5巻  

 40節 | 41節 | 42節  

原文テキスト 編集

[1] 41.    1Tunc duces principesque Nerviorum qui aliquem sermonis aditum causamque amicitiae cum Cicerone habebant colloqui sese velle dicunt.    2Facta potestate eadem quae Ambiorix cum Titurio egerat commemorant:    3omnem esse in armis Galliam;    Germanos Rhenum transisse;    Caesaris reliquorumque hiberna oppugnari.    4Addunt etiam de Sabini morte;    Ambiorigem ostentant fidei faciendae causa.    5Errare eos dicunt, si quicquam ab eis praesidi sperent qui suis rebus diffidant;    sese tamen hoc esse in Ciceronem populumque Romanum animo ut nihil nisi hiberna recusent atque hanc inveterascere consuetudinem nolint:    6licere illis incolumibus per se ex hibernis discedere et quascumque in partis velint sine metu proficisci.    7Cicero ad haec unum modo respondit:    non esse consuetudinem populi Romani accipere ab hoste armato condicionem:    8si ab armis discedere velint, se adiutore utantur legatosque ad Caesarem mittant;    sperare pro eius iustitia quae petierint impetraturos.


テキスト引用についての注記


整形テキスト 編集

[2] XLI.    Tunc ducēs prīncipēsque Nerviōrum quī aliquem sermōnis aditum causamque amīcitiae cum Cicerōne habēbant conloquī sēsē velle dīcunt.    Factā potestāte eadem quae Ambiorīx cum Titūriō ēgerat commemorant:    omnem esse in armīs Galliam;    Germānōs Rhēnum trānsīsse;    Caesaris reliquōrumque hīberna oppugnārī.    Addunt etiam dē Sabīnī morte;    Ambiorīgem ostentant fideī faciendae causā.    Errāre eōs dīcunt, sī quicquam ab iīs praesidiī spērent quī suīs rēbus diffīdant;    sēsē tamen hōc esse in Cicerōnem populumque Rōmānum animō ut nihil nisi hīberna recūsent atque hanc inveterāscere cōnsuētūdinem nōlint:    licēre illīs incolumibus per sē ex hībernīs discēdere et quāscumque in partēs velint sine metū proficīscī.    Cicerō ad haec ūnum modo respondit:    nōn esse cōnsuētūdinem populī Rōmānī (ullam) accipere ab hoste armātō condiciōnem:    sī ab armīs discēdere velint, sē adiūtōre ūtantur lēgātōsque ad Caesarem mittant;    spērāre prō ēius iūstitiā quae petierint impetrātūrōs.


注記


注解 編集

1項 編集

語釈




訳文 編集

脚注 編集

  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説 編集

関連項目 編集

関連記事 編集

外部リンク 編集