C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · SEXTVS


  ガリア戦記 注解編     第6巻  

 18節 | 19節 | 20節  

原文テキスト

編集
[1] 19.   1Viri quantas pecunias ab uxoribus dotis nomine acceperunt tantas ex suis bonis aestimatione facta cum dotibus communicant.    2Huius omnis pecuniae coniunctim ratio habetur fructusque servantur:    uter eorum vita superarit, ad eum pars utriusque cum fructibus superiorum temporum pervenit.    3Viri in uxores, sicuti in liberos, vitae necisque habent potestatem;    et cum pater familiae inlustriore loco natus decessit, eius propinqui conveniunt et, de morte si res in suspicionem venit, de uxoribus in servilem modum quaestionem habent et, si compertum est, igni atque omnibus tormentis excruciatas interficiunt.    4Funera sunt pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa;    omniaque quae vivis cordi fuisse arbitrantur in ignem inferunt, etiam animalia;    ac paulo supra hanc memoriam servi et clientes quos ab eis dilectos esse constabat iustis funeribus confectis una cremabantur.


テキスト引用についての注記


整形テキスト

編集
[2] XIX.    Virī quantās pecūniās ab uxōribus dōtis nōmine accēpērunt tantās ex suīs bonīs aestimātiōne factā cum dōtibus commūnicant.    Hūius omnis pecūniae coniūnctim ratiō habētur frūctūsque servantur:    uter eōrum vītā superārit, ad eum pars utrīusque cum frūctibus superiōrum tempōrum pervenit.    Virī in uxōrēs, sīcutī in līberōs, vītae necisque habent potestātem;    et cum pater familiae inlūstriōre locō nātus dēcessit, eius propinquī conveniunt et, dē morte sī rēs in suspīciōnem venit, dē uxōribus in servīlem modum quaestiōnem habent et, sī compertum est, ignī atque omnibus tormentīs excruciātās interficiunt.    Fūnera sunt prō cultū Gallōrum magnifica et sumptuosa;    omniaque quae vīvīs cordī fuisse arbitrantur in ignem īnferunt, etiam animālia;    ac paulō suprā hanc memoriam servī et clientēs quōs ab eīs dīlēctōs esse cōnstābat iūstīs fūneribus cōnfectīs ūnā cremābantur.


注記


注解

編集

語釈




訳文

編集

脚注

編集
  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説

編集

関連項目

編集

関連記事

編集

外部リンク

編集