C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · SEXTVS


  ガリア戦記 注解編     第6巻  

 20節 | 21節 | 22節  

原文テキスト

編集
[1] 21.    1Germani multum ab hac consuetudine differunt.    Nam neque druides habent qui rebus divinis praesint neque sacrificiis student.    2Deorum numero eos solos ducunt quos cernunt et quorum aperte opibus iuvantur, Solem et Vulcanum et Lunam;    reliquos ne fama quidem acceperunt.    3Vita omnis in venationibus atque in studiis rei militaris consistit:    ab parvulis labori ac duritiae student.    4Qui diutissime impuberes permanserunt, maximam inter suos ferunt laudem:    hoc alii staturam, alii vires nervosque confirmari putant.    5Intra annum vero vicesimum feminae notitiam habuisse in turpissimis habent rebus;    cuius rei nulla est occultatio, quod et promiscue in fluminibus perluuntur et pellibus aut parvis renonum tegimentis utuntur magna corporis parte nuda.


テキスト引用についての注記


整形テキスト

編集
[2] XXI.    Germānī multum ab hāc cōnsuētūdine differunt.    Nam neque druidēs habent quī rēbus dīvīnīs praesint neque sacrificiīs student.    Deōrum numerō eōs sōlōs dūcunt quōs cernunt et quōrum apertē opibus iuvantur, Sōlem et Vulcānum et Lūnam;    reliquōs nē fāmā quidem accēpērunt.    Vīta omnis in vēnātiōnibus atque in studiīs reī mīlitāris cōnsistit:    ab parvulīs labōrī ac dūritiae student.    Quī diūtissimē impūberēs permānsērunt, maximam inter suōs ferunt laudem:    hōc aliī statūram, aliī vīrēs nervōsque cōnfirmārī putant.    Intrā annum vērō vīcēsimum fēminae nōtitiam habuisse in turpissimīs habent rēbus;    cūius reī nūlla est occultātiō, quod et prōmiscuē in flūminibus perluuntur et pellibus aut parvīs rēnōnum tegimentīs ūtuntur magnā corporis parte nūdā.


注記


注解

編集

語釈




訳文

編集

脚注

編集
  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説

編集

関連項目

編集

関連記事

編集

外部リンク

編集