C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・PRIMVS


  ガリア戦記 注解編     第1巻  

 18節 | 19節 | 20節  

原文テキスト

編集
[1] 19. 1Quibus rebus cognitis cum ad has suspiciones certissimae res accederent, quod per fines Sequanorum Helvetios traduxisset, quod obsides inter eos dandos curasset, quod ea omnia non modo iniussu suo et civitatis, sed etiam inscientibus ipsis fecisset, quod a magistratu Haeduorum accusaretur, satis esse causae arbitrabatur quare in eum aut ipse animadverteret aut civitatem animadvertere iuberet.   2his omnibus rebus unum repugnabat quod Diviciaci fratris summum in populum Romanum studium, summam in se voluntatem, egregiam fidem iustitiam temperantiam cognoverat;   nam ne eius supplicio Diviciaci animum offenderet, verebatur.   3itaque priusquam quicquam conaretur, Diviciacum ad se vocari iubet et cotidianis interpretibus remotis per C. Valerium Troucillum, principem Galliae provinciae, familiarem suum, cui summam omnium rerum fidem habebat, cum eo conloquitur;   4simul commonefacit, quae ipso praesente in concilio Gallorum de Dumnorige sint dicta, et ostendit quae separatim quisque de eo apud se dixerit.   5petit atque hortatur, ut sine eius offensione animi vel ipse de eo causa cognita statuat vel civitatem statuere iubeat.


テキスト引用についての注記


整形テキスト

編集
[2] XIX.   《1》Quibus rēbus cōgnitīs, cum ad hās suspīciōnēs certissimae rēs accēderent, quod per fīnēs Sēquanōrum Helvētiōs trādūxisset, quod obsidēs inter eōs dandōs cūrāsset, quod ea omnia nōn modo iniussū suō et cīvitātis, sed etiam īnscientibus ipsīs fēcisset, quod ā magistrātū Haeduōrum accūsārētur, satis esse causae arbitrābātur quārē in eum aut ipse animadverteret aut cīvitātem animadvertere iubēret.   《2》Hīs omnibus rēbus ūnum repugnābat, quod Dīviciācī frātris summum in populum Rōmānum studium, summam in sē voluntātem, ēgregiam fidem, iūstitiam, temperantiam cōgnōverat;   nam nē ēius suppliciō Dīviciācī animum offenderet, verēbātur.   《3》Itaque priusquam quicquam cōnārētur, Dīviciācum ad sē vocārī iubet et cotīdiānīs interpretibus remōtīs per Gāium Valerium Troucillum, prīncipem Galliae prōvinciae, familiārem suum, cuī summam omnium rērum fidem habēbat, cum eō conloquitur;   《4》simul commonefacit, quae ipsō praesente in conciliō Gallōrum dē Dumnorīge sint dicta, et ostendit, quae sēparātim quisque dē eō apud sē dīxerit.   《5》Petit atque hortātur, ut sine ēius offēnsiōne animī vel ipse dē eō causā cōgnitā statuat, vel cīvitātem statuere iubeat.

注解

編集

語釈




脚注

編集
  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説

編集

関連項目

編集

関連記事

編集

外部リンク

編集