C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・PRIMVS
ガリア戦記 注解編 | 第1巻 |
---|
原文テキスト
編集[1] 35 1His responsis ad Caesarem relatis iterum ad eum Caesar legatos cum his mandatis mittit : 2quoniam tanto suo populique Romani beneficio adfectus, cum in consulatu suo rex atque amicus ab senatu appellatus esset, hanc sibi populoque Romano gratiam referret, ut in conloquium venire invitatus gravaretur neque de communi re discendum sibi et cognoscendum putaret, haec esse, quae ab eo postularet : 3primum nequam multitudinem hominum amplius trans Rhenum in Galliam traduceret ; deinde obsides quos haberet ab Haeduis redderet Sequanisque permitteret ut quos illi haberent voluntate eius reddere illis liceret ; neve Haeduos iniuria lacesseret neve his sociisque eorum bellum inferret. 4si id ita fecisset, sibi populoque Romano perpetuam gratiam atque amicitiam cum eo futuram ; si non impetraret, sese, quoniam M. Messala M. Pisone consulibus senatus censuisset, uti quicumque Galliam provinciam obtineret, quod commodo rei publicae facere posset, Haeduos ceterosque amicos populi Romani defenderet, se Haeduorum iniurias non neglecturum.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
編集[2] XXXV.
①Hīs respōnsīs ad Caesarem relātīs iterum ad eum Caesar lēgātōs cum hīs mandātīs mittit : ②quoniam tantō suō populīque Rōmānī beneficiō adfectus, cum in cōnsulātū suō rēx atque amīcus ab senātū appellātus esset, hanc sibi populōque Rōmānō grātiam referret, ut in conloquium venīre invītātus gravārētur neque dē commūnī rē di<s>cendum sibi et cōgnōscendum putāret, haec esse, quae ab eō postulāret : ③prīmum, nē quam multitūdinem hominum amplius trāns Rhēnum in Galliam trādūceret ; deinde obsidēs, quōs habēret ab Haeduīs, redderet Sēquanīsque permitteret, ut quōs illī habērent voluntāte ēius reddere illīs licēret ; nēve Haeduōs iniūriā lacesseret, nēve hīs sociīsque eōrum bellum īnferret. ④Sī id ita fēcisset, sibi populōque Rōmānō perpetuam grātiam atque amīcitiam cum eō futūram ; sī nōn impetrāret, sēsē, quoniam Mārcō Messalā Mārcō Pīsōne cōnsulibus senātus cēnsuisset, utī, quīcumque Galliam prōvinciam obtinēret, quod commodō reī pūblicae facere posset, Haeduōs cēterōsque amīcōs populī Rōmānī dēfenderet, sē Haeduōrum iniūriās nōn neglēctūrum.
注解
編集1項
編集
- 語釈
脚注
編集- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。