C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・PRIMVS


  ガリア戦記 注解編     第1巻  

 37節 | 38節 | 39節  

原文テキスト

編集
[1] 38.    1 Cum tridui viam processisset, nuntiatum est ei Ariovistum cum suis omnibus copiis ad occupandum Vesontionem, quod est oppidum maximum Sequanorum, contendere triduique viam a suis finibus processisse.    2id ne accideret, magnopere sibi praecavendum Caesar existimabat.    3namque omnium rerum, quae ad bellum usui erant, summa erat in eo oppido facultas,    4idque natura loci sic muniebatur ut magnam ad ducendum bellum daret facultatem, propterea quod flumen [*] Dubis ut circino circumductum paene totum oppidum cingit ;    5reliquum spatium, quod est non amplius pedum sescentorum, qua flumen intermittit, mons continet magna altitudine, ita ut radices eius montis ex utraque parte ripae fluminis contingant.    6hunc murus circumdatus arcem efficit et cum oppido coniungit.    7huc Caesar magnis nocturnis diurnisque itineribus contendit occupatoque oppido ibi praesidium conlocat.


テキスト引用についての注記

整形テキスト

編集
[2] XXXVIII.   Cum trīduī viam prōcessisset, nūntiātum est eī Ariovistum cum suīs omnibus cōpiīs ad occupandum Vesontiōnem, quod est oppidum maximum Sēquanōrum, contendere [trīduīque viam ā suīs fīnibus prōcessisse].    Id nē accideret, magnopere sibi praecavendum Caesar exīstimābat.    Namque omnium rērum, quae ad bellum ūsuī erant, summa erat in eō oppidō facultās,    idque nātūrā locī sīc mūniēbātur, ut magnam ad dūcendum bellum daret facultātem, proptereā quod flūmen [alduas] Dūbis ut circinō circumductum paene tōtum oppidum cingit ;    reliquum spatium, quod est nōn amplius pedum <mille (M)> sescentōrum, quā flūmen intermittit, mōns continet magnā altitūdine, ita ut rādīcēs eius montis ex utrāque parte rīpae flūminis contingant.    Hunc mūrus circumdatus arcem efficit et cum oppidō coniungit.    Hūc Caesar magnīs nocturnīs diurnīsque itineribus contendit occupātōque oppidō ibi praesidium conlocat.

注解

編集

語釈




脚注

編集
  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説

編集

関連項目

編集

関連記事

編集

外部リンク

編集