C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・SECVNDVS
ガリア戦記 注解編 | 第2巻 |
---|
原文テキスト
編集[1] 14.
1Pro his Diviciacus (nam post discessum Belgarum, dimissis Aeduorum copiis, ad eum reverterat) facit verba: 2Bellovacos omni tempore in fide atque amicitia civitatis Aeduae fuisse: impulsos ab suis principibus, qui dicerent Aeduos a Caesare in servitutem redactos. Omnis indignitates contumeliasque perferre, et ab Aeduis defecisse et populo Romano bellum intulisse. 3Qui eius consili principes fuissent, quod intellegerent quantam calamitatem civitati intulissent, in Britanniam profugisse. 4Petere non solum Bellovacos sed etiam pro his Aeduos ut sua clementia ac mansuetudine in eos utatur. 5Quod si fecerit, Aeduorum auctoritatem apud omnis Belgas amplificaturum, quorum auxiliis atque opibus si qua bella inciderint sustentare consuerint.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
編集[2] XIV.
①Prō hīs Dīviciācus ── nam post discessum Belgārum dīmissīs Haeduōrum cōpiīs ad eum reverterat ── facit verba: ②Bellovacōs omnī tempore in fidē atque amīcitiā cīvitātis Haeduae fuisse: ③impulsōs ab suīs prīncipibus, qui dīcerent Haeduōs ā Caesare in servitūtem redāctōs omnēs indignitātēs contumēliāsque perferre, et ab Haeduīs dēfēcisse et populō Rōmānō bellum intulisse. ④Quī eius cōnsiliī prīncipēs fuissent, quod intellegerent quantam calamitātem cīvitātī intulissent, in Britanniam prōfūgisse. ⑤Petere nōn sōlum Bellovacōs, sed etiam prō hīs Haeduōs, ut suā clēmentiā ac mānsuētūdine in eōs ūtātur. ⑥Quod sī fēcerit, Haeduōrum auctōritātem apud omnēs Belgās amplificātūrum, quōrum auxiliīs atque opibus, sī qua bella inciderint, sustentāre cōnsuerint.
- 注記
- ⑤項
注解
編集1項
編集
- 語釈
訳文
編集- 訳文は、ガリア戦記_第2巻#14節
脚注
編集- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。