C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVINTVS
ガリア戦記 注解編 | 第5巻 |
---|
原文テキスト
編集[1] 16. 1Toto hoc in genere pugnae, cum sub oculis omnium ac pro castris dimicaretur, intellectum est nostros propter gravitatem armorum, quod neque insequi cedentis possent neque ab signis discedere auderent, minus aptos esse ad huius generis hostem, 2equites autem magno cum periculo proelio dimicare, propterea quod illi etiam consulto plerumque cederent et, cum paulum ab legionibus nostros removissent, ex essedis desilirent et pedibus dispari proelio contenderent. 3Equestris autem proeli ratio et cedentibus et insequentibus par atque idem periculum inferebat. 4Accedebat huc ut numquam conferti sed rari magnisque intervallis proeliarentur stationesque dispositas haberent, atque alios alii deinceps exciperent integrique et recentes defetigatis succederent.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
編集[2] XVI.
①Tōtō hōc in genere pugnae, cum sub oculīs omnium ac prō castrīs dīmicārētur, intellēctum est nostrōs propter gravitātem armōrum, quod neque īnsequī cēdentēs possent neque ab signīs discēdere audērent, minus aptōs esse ad huius generis hostem, ②equitēs autem magnō cum perīculō proeliō dīmicāre, proptereā quod illī etiam cōnsultō plērumque cēderent et, cum paulum ab legiōnibus nostrōs remōvissent, ex essedīs dēsilīrent et pedibus disparī proeliō contenderent. ③Equestris autem proeliī ratiō et cēdentibus et īnsequentibus pār atque idem perīculum īnferēbat. ④Accēdēbat hūc ut numquam cōnfertī sed rārī magnīsque intervāllīs proeliārentur statiōnēsque dispositās habērent, atque aliōs aliī deinceps exciperent integrīque et recentēs dēfetīgātīs succēderent.
- 注記
注解
編集1項
編集
- 語釈
訳文
編集- 訳文は、ガリア戦記_第5巻#16節
脚注
編集- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。