C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVINTVS
ガリア戦記 注解編 | 第5巻 |
---|
原文テキスト
編集[1] 18.
1Caesar, cognito consilio eorum, ad flumen Tamesim in finis Cassivellauni exercitum duxit; quod flumen uno omnino loco pedibus, atque hoc aegre, transiri potest. 2Eo cum venisset, animum advertit ad alteram fluminis ripam magnas esse copias hostium instructas. 3Ripa autem erat acutis sudibus praefixisque munita, eiusdemque generis sub aqua defixae sudes flumine tegebantur. 4Eis rebus cognitis a captivis perfugisque, Caesar praemisso equitatu confestim legiones subsequi iussit. 5Sed ea celeritate atque eo impetu milites ierunt, cum capite solo ex aqua exstarent, ut hostes impetum legionum atque equitum sustinere non possent ripasque dimitterent ac se fugae mandarent.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
編集[2] XVIII.
①Caesar, cognitō cōnsiliō eōrum, ad flūmen Tamesim in fīnēs Cassivellaunī exercitum dūxit; quod flūmen ūnō omnīnō locō pedibus, atque hōc aegrē, trānsīrī potest. ②Eō cum vēnisset, animum advertit ad alteram flūminis rīpam magnās esse cōpiās hostium īnstrūctās. ③Rīpa autem erat acūtīs sudibus praefīxīsque mūnīta, eiusdemque generis sub aquā dēfīxae sudēs flūmine tegēbantur. ④Iīs rēbus cognitīs ā captīvīs perfugīsque, Caesar praemissō equitātū cōnfestim legiōnēs subsequī iussit. ⑤Sed eā celeritāte atque eō impetū mīlitēs iērunt, cum capite sōlō ex aquā ex(s)tārent, ut hostēs impetum legiōnum atque equitum sustinēre nōn possent rīpāsque dīmitterent ac sē fugae mandārent.
- 注記
注解
編集1項
編集
- 語釈
訳文
編集- 訳文は、ガリア戦記_第5巻#18節
脚注
編集- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。