C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVINTVS


  ガリア戦記 注解編     第5巻  

 26節 | 27節 | 28節  

原文テキスト

編集
[1] 27.    1Mittitur ad eos colloquendi causa C. Arpineius, eques Romanus, familiaris Q. Tituri, et Q. Iunius ex Hispania quidam, qui iam ante missu Caesaris ad Ambiorigem ventitare consuerat;     apud quos Ambiorix ad hunc modum locutus est:     2sese pro Caesaris in se beneficiis plurimum ei confiteri debere, quod eius opera stipendio liberatus esset quod Aduatucis finitimis suis pendere consuesset, quodque ei et filius et fratris filius ab Caesare remissi essent, quos Aduatuci obsidum numero missos apud se in servitute et catenis tenuissent;     3neque id quod fecerit de oppugnatione castrorum aut iudicio aut voluntate sua fecisse sed coactu civitatis, suaque esse eiusmodi imperia ut non minus haberet iuris in se multitudo quam ipse in multitudinem.     4Civitati porro hanc fuisse belli causam, quod repentinae Gallorum coniurationi resistere non potuerit.     Id se facile ex humilitate sua probare posse, quod non adeo sit imperitus rerum ut suis copiis populum Romanum superari posse confidat.     5Sed esse Galliae commune consilium: omnibus hibernis Caesaris oppugnandis hunc esse dictum diem, ne qua legio alterae legioni subsidio venire posset.     6Non facile Gallos Gallis negare potuisse, praesertim cum de recuperanda communi libertate consilium initum videretur.     7Quibus quoniam pro pietate satisfecerit, habere nunc se rationem offici pro beneficiis Caesaris:     monere, orare Titurium pro hospitio ut suae ac militum saluti consulat.     8Magnam manum Germanorum conductam Rhenum transisse: hanc adfore biduo.     9Ipsorum esse consilium, velintne prius quam finitimi sentiant eductos ex hibernis milites aut ad Ciceronem aut ad Labienum deducere, quorum alter milia passuum circiter quinquaginta, alter paulo amplius ab eis absit.     10Illud se polliceri et iure iurando confirmare, tutum iter per finis daturum.     11Quod cum faciat, et civitati sese consulere, quod hibernis levetur, et Caesari pro eius meritis gratiam referre.     Hac oratione habita discedit Ambiorix.


テキスト引用についての注記


整形テキスト

編集
[2] XXVII.    Mittitur ad eōs conloquendī causā Gāius Arpinēius, eques Rōmānus, familiāris Quīntī Titūriī, et Quīntus Iūnius ex Hispāniā quīdam, quī iam ante missū Caesaris ad Ambiorīgem ventitāre cōnsuerat apud quōs Ambiorīx ad hunc modum locūtus est:    sēsē prō Caesaris in sē beneficiīs plūrimum eī cōnfitērī dēbēre, quod eius operā stīpendiō līberātus esset quod Atuatucīs fīnitimīs suīs pendere cōnsuēsset, quodque eī et fīlius et frātris fīlius ab Caesare remissī essent, quōs Atuatucī obsidum numerō missōs apud sē in servitūte et catēnīs tenuissent;    neque idquod fēcerit dē oppugnātiōne castrōrum aut iūdiciō aut voluntāte suā fēcisse sed coāctū cīvitātis, suaque esse eiusmodī imperia ut nōn minus habēret iūris in sē multitūdō quam ipse in multitūdinem.    Cīvitātī porrō hanc fuisse bellī causam, quod repentīnae Gallōrum coniūrātiōnī resistere nōn potuerit.    Id sē facile ex humilitāte suā probāre posse, quod nōn adeō sit imperītus rērum ut suīs cōpiīs populum Rōmānum superārī posse cōnfīdat.    Sed esse Galliae commūne cōnsilium:    omnibus hībernīs Caesaris oppugnandīs hunc esse dictum diem, nē qua legiō alterae legiōnī subsidiō venīre posset.    Nōn facile Gallōs Gallīs negāre potuisse, praesertim cum dē recuperandā commūnī lībertāte cōnsilium initum vidērētur.    Quibus quoniam prō pietāte satisfēcerit, habēre nunc sē ratiōnem officiī prō beneficiīs Caesaris: monēre, ōrāre Titūrium prō hospitiō ut suae ac mīlitum salūtī cōnsulat.    Magnam manum Germānōrum conductam Rhēnum trānsīsse:    hanc adfore bīduō.    Ipsōrum esse cōnsilium, velintne prius quam fīnitimī sentiant ēductōs ex hībernīs mīlitēs aut ad Cicerōnem aut ad Labiēnum dēdūcere, quōrum alter mīlia passuum circiter quīnquāgintā, alter paulō amplius ab iīs absit.    Illud sē pollicērī et iūre iūrandō cōnfirmāre, tūtum (sē) iter per fīnēs datūrum.    Quod cum faciat, et cīvitātī sēsē cōnsulere, quod hībernīs levētur, et Caesarī prō eius meritīs grātiam referre.    Hāc ōrātiōne habitā discēdit Ambiorīx.


注記


注解

編集

語釈




訳文

編集

脚注

編集
  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説

編集

関連項目

編集

関連記事

編集

外部リンク

編集