C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVINTVS
ガリア戦記 注解編 | 第5巻 |
---|
原文テキスト
編集[1] 29. 1Contra ea Titurius sero facturos clamitabat, cum maiores manus hostium adiunctis Germanis convenissent aut cum aliquid calamitatis in proximis hibernis esset acceptum. Brevem consulendi esse occasionem. 2Caesarem arbitrari profectum in Italiam; neque aliter Carnutes interficiendi Tasgeti consilium fuisse capturos neque Eburones, si ille adesset, tanta contemptione nostri ad castra venturos esse. 3Non hostem auctorem sed rem spectare: subesse Rhenum; magno esse Germanis dolori Ariovisti mortem et superiores nostras victorias; 4ardere Galliam tot contumeliis acceptis sub populi Romani imperium redactam, superiore gloria rei militaris exstincta. 5Postremo quis hoc sibi persuaderet, sine certa re Ambiorigem ad eiusmodi consilium descendisse? 6Suam sententiam in utramque partem esse tutam: si nihil esset durius, nullo cum periculo ad proximam legionem perventuros: si Gallia omnis cum Germanis consentiret, unam esse in celeritate positam salutem. 7Cottae quidem atque eorum qui dissentirent consilium quem habere exitum, in quo si praesens periculum non, at certe longinqua obsidione fames esset timenda.
- テキスト引用についての注記
- interficiendi : interficiundi とする校訂版もある。
整形テキスト
編集[2] XXIX.
①Contrā ea Titūrius sērō factūrōs clāmitābat, cum māiōrēs manūs hostium adiūnctīs Germānīs convēnissent aut cum aliquid calamitātis in proximīs hībernīs esset acceptum. Brevem cōnsulendī esse occāsiōnem. ②Caesarem arbitrārī profectum in Ītaliam; neque aliter Carnūtēs interficiendī Tasgetiī cōnsilium fuisse captūrōs neque Eburōnēs, sī ille adesset, tantā contemptiōne nostrī ad castra ventūrōs esse. ③Nōn hostem auctōrem sed rem spectāre: subesse Rhēnum; magnō esse Germānīs dolōrī Ariovistī mortem et superiōrēs nostrās victōriās; ④ārdēre Galliam tot contumēliīs acceptīs sub populī Rōmānī imperium redāctam, superiōre glōriā reī mīlitāris exstinctā. ⑤Postrēmō quis hoc sibi persuādēret, sine certā rē Ambiorīgem ad eiusmodī cōnsilium dēscendisse? ⑥Suam sententiam in utramque partem esse tūtam: sī nihil esset dūrius, nūllō cum perīculō ad proximam legiōnem perventūrōs: sī Gallia omnis cum Germānīs cōnsentīret, ūnam esse in celeritāte positam salūtem. ⑦Cottae quidem atque eōrum quī dissentīrent cōnsilium quem habēre exitum, in quō sī praesēns perīculum nōn, at certē longinquā obsidiōne famēs esset timenda.
- 注記
注解
編集1項
編集
- 語釈
訳文
編集- 訳文は、ガリア戦記_第5巻#29節
脚注
編集- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。