C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・PRIMVS


  ガリア戦記 注解編     第1巻  

 12節 | 13節 | 14節  

原文テキスト 編集

[1] 13. 1Hoc proelio facto reliquas copias Helvetiorum ut consequi posset, pontem in Arari faciendum curat atque ita exercitum traducit.   2Helvetii repentino eius adventu commoti, cum id quod ipsi diebus XX aegerrime confecerant, ut flumen transirent, illum uno die fecisse intellegerent, legatos ad eum mittunt. cuius legationis Divico princeps fuit qui bello Cassiano dux Helvetiorum fuerat.   3is ita cum Caesare egit: si pacem populus Romanus cum Helvetiis faceret, in eam partem ituros atque ibi futuros Helvetios ubi eos Caesar constituisset atque esse voluisset;   4sin bello persequi perseveraret, reminisceretur et veteris incommodi populi Romani et pristinae virtutis Helvetiorum.   5quod improviso unum pagum adortus esset, cum ii qui flumen transissent, suis auxilium ferre non possent, ne ob eam rem aut suae magnopere virtuti tribueret aut ipsos despiceret.   6se ita a patribus maioribusque suis didicisse, ut magis virtute quam dolo contenderent aut insidiis niterentur.   7quare ne committeret, ut is locus ubi constitissent ex calamitate populi Romani et internecione exercitus nomen caperet aut memoriam proderet.


テキスト引用についての注記
  • Arar, -aris (第三変化名詞、河川名) の単数・奪格 : ArarīArare の2通りがある(16節も同様)。
    Arari (Ararī) : 写本T ではこの語形となっており、Klotz, Seel, Hering はこの語形を採る。
    Arare : α ρ系写本や写本V では、この語形となっており、Constans はこちらを採る。
  • improviso : Klotz, Seel はこの表記を採る。
    inproviso : Hering はこちらの表記 (Constans のビュデ版では inprouiso) の表記を採る。
  • quam dolo contenderent : 主要写本ω の記述で、Klotz, Seel, Hering, Constans はこれを支持する。
    Dintercontenderent quam dolo と修正提案した。
    Grutercontenderent を削除提案した。
    Mommsendolo contenderent aut を削除提案した。
  • constitissent (consto の三人称・複数・過去完了・能動・接続法)  : α系写本の記述で、 Klotz, Seel, Constans はこれを支持する。
    constituissent (constituo の三人称・複数・過去完了・能動・接続法)   β系写本や写本Q1M1 ではこうなっており、Hering は削除提案として constit[u]issent と記す。

整形テキスト 編集

[2] XIII.   《1》 Hōc proeliō factō, reliquās cōpiās Helvētiōrum ut cōnsequī posset, pontem in Ararī faciendum cūrat atque ita exercitum trādūcit.   《2》 Helvētiī repentīnō ēius adventū commōtī, cum id, quod ipsī diēbus vīgintī(XX) aegerrimē cōnfēcerant, ut flūmen trānsīrent, illum ūnō diē fēcisse intellegerent, lēgātōs ad eum mittunt. cūius lēgātiōnis Dīvicō prīnceps fuit, quī bellō Cassiānō dux Helvētiōrum fuerat.   《3》 Is ita cum Caesare ēgit:   sī pācem populus Rōmānus cum Helvētiīs faceret, in eam partem itūrōs atque ibi futūrōs Helvētiōs, ubi eōs Caesar cōnstituisset atque esse voluisset;   《4》 sīn bellō persequī persevērāret, reminīscerētur et veteris incommodī populī Rōmānī et prīstinae virtūtis Helvētiōrum.   《5》 Quod imprōvīsō ūnum pāgum adortus esset, cum iī, quī flūmen trānsīssent, suīs auxilium ferre nōn possent, nē ob eam rem aut suae magnopere virtūtī tribueret aut ipsōs dēspiceret.   《6》 Sē ita ā patribus māiōribusque suīs didicisse, ut magis virtūte quam dolō contenderent aut īnsidiīs nīterentur.   《7》 quārē nē committeret, ut is locus, ubi cōnstitissent, ex calamitāte populī Rōmānī et interneciōne exercitūs nōmen caperet aut memoriam prōderet.

注解 編集

1項 編集

語釈




脚注 編集

  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説 編集

関連項目 編集

関連記事 編集

外部リンク 編集