C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・PRIMVS
ガリア戦記 注解編 | 第1巻 |
---|
原文テキスト
編集[1] 32. 1Hac oratione ab Diviciaco habita omnes qui aderant magno fletu auxilium a Caesare petere coeperunt. 2animadvertit Caesar unos ex omnibus Sequanos nihil earum rerum facere quas ceteri facerent, sed tristes capite demisso terram intueri. eius rei quae causa esset, miratus ex ipsis quaesiit. 3nihil Sequani respondere, sed in eadem tristitia taciti permanere. cum ab his saepius quaereret neque ullam omnino vocem exprimere posset, idem Diviciacus Haeduus respondit: 4hoc esse miseriorem et graviorem fortunam Sequanorum quam reliquorum, quod soli ne in occulto quidem queri neque auxilium implorare auderent absentisque Ariovisti crudelitatem velut si coram adesset horrerent, 5propterea quod reliquis tamen fugae facultas daretur, Sequanis vero qui intra fines suos Ariovistum recepissent, quorum oppida omnia in potestate eius essent, omnes cruciatus essent perferendi.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
編集[2] XXXII. ① Hāc ōrātiōne ab Dīviciācō habitā omnēs, quī aderant, magnō flētū auxilium ā Caesare petere coepērunt. ②Animadvertit Caesar ūnōs ex omnibus Sēquanōs nihil eārum rērum facere, quās cēterī facerent, sed trīstēs capite dēmissō terram intuērī. Ēius reī quae causa esset, mīrātus ex ipsīs quaesiit. ③Nihil Sēquanī respondēre, sed in eādem trīstitiā tacitī permanēre. Cum ab hīs saepius quaereret neque ūllam omnīnō vōcem exprimere posset, īdem Dīviciācus Haeduus respondit: ④hōc esse miseriōrem et graviōrem fortūnam Sēquanōrum quam reliquōrum, quod sōlī nē in occultō quidem querī neque auxilium implōrāre audērent absentisque Ariovistī crūdēlitātem, velut sī cōram adesset, horrērent, ⑤proptereā quod reliquīs tamen fugae facultās darētur, Sēquanīs vērō, quī intrā fīnēs suōs Ariovistum recēpissent, quōrum oppida omnia in potestāte ēius essent, omnēs cruciātūs essent perferendī.
注解
編集1項
編集
- 語釈
脚注
編集- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。