C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・PRIMVS


  ガリア戦記 注解編     第1巻  

 30節 | 31節 | 32節  

原文テキスト 編集

[1] 31.   1Eo concilio dimisso idem principes civitatum, qui ante adfuerant, ad Caesarem reverterunt petieruntque, uti sibi secreto in occulto de sua omniumque salute cum eo agere liceret.    2ea re impetrata sese omnes flentes Caesari ad pedes proiecerunt:    non minus se id contendere et laborare, ne ea quae dixissent enuntiarentur, quam uti ea quae vellent impetrarent, propterea quod, si enuntiatum esset, summum in cruciatum se venturos viderent.    3locutus est pro his Diviciacus Haeduus :    Galliae totius factiones esse duas:    harum alterius principatum tenere Haeduos, alterius Arvernos.    4hi cum tantopere de potentatu inter se multos annos contenderent, factum esse uti ab Arvernis Sequanisque Germani mercede arcesserentur.    5horum primo circiter milia XV Rhenum transisse;    posteaquam agros et cultum et copias Gallorum homines feri ac barbari adamassent, traductos plures;    nunc esse in Gallia ad centum et viginti milium numerum.    6cum his Haeduos eorumque clientes semel atque iterum armis contendisse;    magnam calamitatem pulsos accepisse, omnem nobilitatem, omnem senatum, omnem equitatum amisisse.    7quibus proeliis calamitatibusque fractos, qui et sua virtute et populi Romani hospitio atque amicitia plurimum ante in Gallia potuissent, coactos esse Sequanis obsides dare nobilissimos civitatis et iure iurando civitatem obstringere, sese neque obsides repetituros neque auxilium a populo Romano imploraturos neque recusaturos, quominus perpetuo sub illorum dicione atque imperio essent.    8unum se esse ex omni civitate Haeduorum, qui adduci non potuerit, ut iuraret aut liberos suos obsides daret.    9ob eam rem se ex civitate profugisse et Romam ad senatum venisse auxilium postulatum, quod solus neque iure iurando neque obsidibus teneretur.    10sed peius victoribus Sequanis quam Haeduis victis accidisse, propterea quod Ariovistus rex Germanorum in eorum finibus consedisset tertiamque partem agri Sequani, qui esset optimus totius Galliae, occupavisset, et nunc de altera parte tertia Sequanos decedere iuberet, propterea quod paucis mensibus ante Harudum milia hominum XXIIII ad eum venissent, quibus locus ac sedes pararentur.    11futurum esse paucis annis, uti omnes ex Galliae finibus pellerentur atque omnes Germani Rhenum transirent;    neque enim conferendum esse Gallicum cum Germanorum agro, neque hanc consuetudinem victus cum illa comparandam.    12Ariovistum autem ut semel Gallorum copias proelio vicerit, quod proelium factum sit ad Magetobrigam, superbe et crudeliter imperare, obsides nobilissimi cuiusque liberos poscere et in eos omnia exempla cruciatusque edere, siqua res non ad nutum aut ad voluntatem eius facta sit.    13hominem esse barbarum iracundum temerarium; non posse eius imperia diutius sustinere.    14nisi quid in Caesare populoque Romano sit auxilii, omnibus Gallis idem esse faciendum, quod Helvetii fecerint, ut domo emigrent, aliud domicilium, alias sedes, remotas a Germanis, petant fortunamque, quaecumque accidat, experiantur.    15haec si enuntiata Ariovisto sint, non dubitare quin de omnibus obsidibus qui apud eum sint gravissimum supplicium sumat.    16Caesarem vel auctoritate sua atque exercitus [vel] recenti victoria vel nomine populi Romani deterrere posse, ne maior multitudo Germanorum Rhenum traducatur, Galliamque omnem ab Ariovisti iniuria posse defendere.


テキスト引用についての注記
  • adfuerant : Gertz による修正で、Klotz はこれを支持し、Hering は挿入提案 <ad>fuerant とする。
    • fuerant : 主要写本ω の記述で、Constans, Seel らは、こちらを支持する。
    • Scaligerfuerant を削除(del.)している。
    • Ciacconius は、qui ante adfuerant を削除(del.)し、Fuchs はこれを支持する。
  • secreto : 主要写本ω の記述で、現代の校訂者たちはこれを支持する。
    • Davisius は削除提案(secl.)している。
  • in occulto :主要写本ω の記述で、現代の校訂者たちはこれを支持する。
    • 最初の印刷本(ed. pr.)は、削除(del.[2])、または削除提案(secl.[3])している。
  • flentes : 写本Qφ系・β系の記述で、現代の校訂者たちはこれを支持する。
    • gentes : 写本A の記述。
  • primo : 写本A では primum となっている。
  • centum et viginti : Constanscentum et XXHering らの校訂版は C et XX と表記している。
  • imploraturos : Constansinploraturos と表記している。
  • quominus : Constansquo minus と表記している。
  • se : χ系・β系写本にはあるが、φ系写本では省かれている。
  • hominum : Klotz の校訂版では hominium となっているが、誤植の類いと思われる。
  • XXIIII : ConstansXXIV と表記している。
  • ad eum venissent : ρ系写本では venissent ad eum の語順となっている。
  • Ariovistum : 写本Mβ系写本では Ariovistus となっている。
  • ad Magetobrigam : より後代の写本 ς (corr.recc.)Glueck による修正で、写本によって ad magetobriae などとなっており、ConstansAdmagetobrigae としている。
  • siqua : Constanssi qua と表記している。




整形テキスト 編集

[4] XXXI.    Eō conciliō dīmissō īdem prīncipēs cīvitātum, quī ante fuerant, ad Caesarem revertērunt petiēruntque, utī sibi sēcrētō in occultō dē suā omniumque salūte cum eō agere licēret.    Eā rē impetrātā sēsē omnēs flentēs Caesarī ad pedēs prōiēcērunt:    nōn minus sē id contendere et labōrāre, nē ea, quae dīxissent, ēnūntiārentur, quam utī ea, quae vellent, impetrārent, proptereā quod, sī ēnūntiātum esset, summum in cruciātum sē ventūrōs vidērent.    Locūtus est prō hīs Dīviciācus Haeduus:    Galliae tōtīus factiōnēs esse duās:    hārum alterīus prīncipātum tenēre Haeduōs, alterīus Arvernōs.    Hī cum tantopere dē potentātū inter sē multōs annōs contenderent, factum esse utī ab Arvernīs Sēquanīsque Germānī mercēde arcesserentur.    Hōrum prīmō circiter mīlia quīndecim (XV) Rhēnum trānsīsse;    posteāquam agrōs et cultum et cōpiās Gallōrum hominēs ferī ac barbarī adamāssent, trāductōs plūrēs;    nunc esse in Galliā ad centum et vīgintī (XX) mīlium numerum.    Cum hīs Haeduōs eōrumque clientēs semel atque iterum armīs contendisse;    magnam calamitātem pulsōs accēpisse, omnem nōbilitātem, omnem senātum, omnem equitātum āmīsisse.    Quibus proeliīs calamitātibusque frāctōs, quī et suā virtūte et populī Rōmānī hospitiō atque amīcitiā plūrimum ante in Galliā potuissent, coāctōs esse Sēquanīs obsidēs dare nōbilissimōs cīvitātis et iūre iūrandō cīvitātem obstringere, sēsē neque obsidēs repetītūrōs neque auxilium ā populō Rōmānō implōrātūrōs neque recūsātūrōs, quōminus perpetuō sub illōrum diciōne atque imperiō essent.    Ūnum sē esse ex omnī cīvitāte Haeduōrum, quī addūcī nōn potuerit, ut iūrāret aut līberōs suōs obsidēs daret.    Ob eam rem sē ex cīvitāte profūgisse et Rōmam ad senātum vēnisse auxilium postulātum, quod sōlus neque iūre iūrandō neque obsidibus tenērētur.    Sed pēius victōribus Sēquanīs quam Haeduīs victīs accidisse, proptereā quod Ariovistus, rēx Germānōrum, in eōrum fīnibus cōnsēdisset tertiamque partem agrī Sēquanī, quī esset optimus tōtīus Galliae, occupāvisset, et nunc dē alterā parte tertiā Sēquanōs dēcēdere iubēret, proptereā quod paucīs mēnsibus ante Harūdum mīlia hominum quattuor et vīgintī (XXIIII) ad eum vēnissent, quibus locus ac sēdēs parārentur.    Futūrum esse paucīs annīs, utī omnēs ex Galliae fīnibus pellerentur atque omnēs Germānī Rhēnum trānsīrent;    neque enim cōnferendum esse Gallicum cum Germānōrum agrō, neque hanc cōnsuētūdinem vīctūs cum illā comparandam.    Ariovistum autem, ut semel Gallōrum cōpiās proeliō vīcerit, quod proelium factum sit ad Magetobrigam, superbē et crūdēliter imperāre, obsidēs nōbilissimī cūiusque līberōs poscere et in eōs omnia exempla cruciātūsque ēdere, sīqua rēs nōn ad nūtum aut ad voluntātem ēius facta sit.    Hominem esse barbarum, īrācundum, temerārium;    nōn posse ēius imperia diūtius sustinēre.    Nisi sī quid in Caesare populōque Rōmānō sit auxiliī, omnibus Gallīs idem esse faciendum, quod Helvētiī fēcerint, ut domō ēmigrent, aliud domicilium, aliās sēdēs, remōtās ā Germānīs, petant fortūnamque, quaecumque accidat, experiantur.    Haec sī ēnūntiāta Ariovistō sint, nōn dubitāre quīn dē omnibus obsidibus, quī apud eum sint, gravissimum supplicium sūmat.    Caesarem vel auctōritāte suā atque exercitūs vel recentī victōriā vel nōmine populī Rōmānī dēterrēre posse, nē māior multitūdō Germānōrum Rhēnum trādūcātur, Galliamque omnem ab Ariovistī iniūriā posse dēfendere.

注解 編集

1項 編集

語釈




脚注 編集

  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ Klotz, Constansによる。
  3. ^ Seelによる。
  4. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説 編集

関連項目 編集

関連記事 編集

外部リンク 編集