C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・PRIMVS
ガリア戦記 注解編 | 第1巻 |
---|
原文テキスト
編集[1] 47.
1Biduo post Ariovistus ad Caesarem legatos mittit: velle se de eis rebus quae inter eos agi coeptae neque perfectae essent agere cum eo: uti aut iterum colloquio diem constitueret aut, si id minus vellet, e suis legatis aliquem ad se mitteret. 2Colloquendi Caesari causa visa non est, et eo magis quod pridie eius diei Germani retineri non poterant quin in nostros tela coicerent. 3Legatum e suis sese magno cum periculo ad eum missurum et hominibus feris obiecturum existimabat. 4Commodissimum visum est C. Valerium Procillum, C. Valeri Caburi filium, summa virtute et humanitate adulescentem, cuius pater a C. Valerio Flacco civitate donatus erat, et propter fidem et propter linguae Gallicae scientiam, qua multa iam Ariovistus longinqua consuetudine utebatur, et quod in eo peccandi Germanis causa non esset, ad eum mittere, et M. Mettium, qui hospitio Ariovisti utebatur. 5His mandavit ut quae diceret Ariovistus cognoscerent et ad se referrent. 6Quos cum apud se in castris Ariovistus conspexisset, exercitu suo praesente conclamavit: Quid ad se venirent? An speculandi causa? Conantis dicere prohibuit et in catenas coiecit.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
編集[2] XLVII.
①Bīduō post Ariovistus ad Caesarem lēgātōs mittit: velle sē dē iīs rēbus, quae inter eōs agī coeptae neque perfectae essent, agere cum eō; utī aut iterum conloquiō diem cōnstitueret aut, sī id minus vellet, ē suīs lēgātīs aliquem ad sē mitteret. ②Conloquendī Caesarī causa vīsa nōn est, et eō magis, quod prīdiē ēius diēī Germānī retinērī nōn pot<u>erant quīn in nostrōs tēla conicerent. ③Lēgātum ē suīs sēsē magnō cum perīculō ad eum missūrum et hominibus ferīs obiectūrum exīstimābat. ④Commodissimum vīsum est Gāium (C.) Valerium Procillum, Gāī (C.) Valerī Caburī fīlium, summā virtūte et hūmānitāte adulēscentem, cūius pater ā Gāiō (C.) Valeriō Flaccō cīvitāte dōnātus erat, et propter fidem et propter linguae Gallicae scientiam, quā multā iam Ariovistus longinquā cōnsuētūdine ūtēbātur, et quod in eō peccandī Germānīs causa nōn esset, ad eum mittere et ūnā Mārcum (M.) Metium, quī hospitiō Ariovistī ūtēbātur. ⑤Hīs mandāvit, ut, quae dīceret Ariovistus, cōgnōscerent et ad sē referrent. ⑥Quōs cum apud sē in castrīs Ariovistus cōnspexisset, exercitū suō praesente conclāmāvit: Quid ad sē venīrent? An speculandī causā? Cōnantēs dīcere prohibuit et in catēnās coniēcit.
- 注記
- 原文の eīs, colloquiō, colloquendī, cōnantīs などは、
それぞれ iīs, conloquiō, conloquendī, cōnantēs などとした。 - ①項
- ②項
- ③項
- ④項
注解
編集1項
編集
- 語釈
脚注
編集- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。