C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・PRIMVS


  ガリア戦記 注解編     第1巻  

 6節 | 7節 | 8節  

目次 編集

ガリア戦記 第1巻 7節
#原文テキスト #整形テキスト #注解   #1項   #2項   #3項  #4項   #5項   #6項

原文テキスト 編集

[1] 7. 1Caesari cum id nuntiatum esset eos per provinciam nostram iter facere conari, maturat ab urbe proficisci et quam maximis potest itineribus in Galliam ulteriorem contendit et ad Genavam pervenit.    2provinciae toti quam maximum potest militum numerum imperat ── erat omnino in Gallia ulteriore legio una ── ;   pontem qui erat ad Genavam iubet rescindi.    3ubi de eius adventu Helvetii certiores facti sunt, legatos ad eum mittunt nobilissimos civitatis, cuius legationis Nammeius et Verucloetius principem locum obtinebant, qui dicerent sibi esse in animo sine ullo maleficio iter per provinciam facere, propterea quod aliud iter haberent nullum ;   rogare ut eius voluntate id sibi facere liceat.    4Caesar, quod memoria tenebat L. Cassium consulem occisum exercitumque eius ab Helvetiis pulsum et sub iugum missum, concedendum non putabat ;    5neque homines inimico animo data facultate per provinciam itineris faciendi temperaturos ab iniuria et maleficio existimabat.    6tamen, ut spatium intercedere posset, dum milites quos imperaverat convenirent, legatis respondit diem se ad deliberandum sumpturum ;   siquid vellent, ad idus Apriles reverterentur.


テキスト引用についての注記
  • Genavam : 6節を参照。
  • faciendi : 写本Ac Uにある表記で、Klotz, Hering のトイプナー版はこちらを採る。他方、写本A1 Q φ π R では faciundi と表記しており、Seel のトイプナー版、Constans のビュデ版はこちらを採る。
  • siquid  : Klotz のトイプナー版はこの表記を採る。他方、Seel, Hering のトイプナー版、Constans のビュデ版は si quid と表記する。
  • idus Apriles : ほぼ全写本ω では id. april. [2] と略記されており、Constans のビュデ版は写本に合わせて Id. April. と表記する。Klotz は略記せず idus Apriles と表記し、Hering も略さずに Idus Apriles とする。SeelId. Apr. と略す。

整形テキスト 編集

[3] VII. 《1》 Caesarī cum id nūntiātum esset, eōs per prōvinciam nostram iter facere cōnārī, mātūrat ab urbe proficīscī et quam maximīs potest itineribus in Galliam ulteriōrem contendit et ad Genāvam pervenit.    《2》 Prōvinciae tōtī quam maximum potest mīlitum numerum imperat ── erat omnīnō in Galliā ulteriōre legiō ūna ── ;   pontem quī erat ad Genāvam iubet rescindī.    《3》 Ubi dē ēius adventū Helvētiī certiōrēs factī sunt, lēgātōs ad eum mittunt nōbilissimōs cīvitātis, cūius lēgātiōnis Nammēius et Verucloetius prīncipem locum obtinēbant, quī dīcerent sibi esse in animō sine ūllō maleficiō iter per prōvinciam facere, proptereā quod aliud iter habērent nūllum ;   rogāre ut ēius voluntāte id sibi facere liceat.    《4》 Caesar, quod memoriā tenēbat L. Cassium cōnsulem occīsum exercitumque ēius ab Helvētiīs pulsum et sub iugum missum, concēdendum nōn putābat ;    《5》 neque hominēs inimīcō animō, datā facultāte per prōvinciam itineris faciendī, temperātūrōs ab iniūriā et maleficiō exīstimābat.    《6》 Tamen, ut spatium intercēdere posset, dum mīlitēs, quōs imperāverat, convenīrent, lēgātīs respondit diem sē ad dēlīberandum sūmptūrum ;   sīquid vellent, ad īdūs Aprīlēs reverterentur.

注解 編集

1項 編集

語釈




脚注 編集

  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ Klotzによる
  3. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説 編集

関連項目 編集

関連記事 編集

外部リンク 編集