C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・TERTIVS
ガリア戦記 注解編 | 第3巻 |
---|
原文テキスト
編集[1] 6.
1Quod iussi sunt faciunt, ac subito omnibus portis eruptione facta neque cognoscendi quid fieret neque sui colligendi hostibus facultatem relinquunt. 2Ita commutata fortuna eos qui in spem potiendorum castrorum venerant, undique circumventos interficiunt, et ex hominum milibus amplius triginta, quem numerum barbarorum ad castra venisse constabat, plus tertia parte interfecta reliquos perterritos in fugam coiciunt ac ne in locis quidem superioribus consistere patiuntur. 3Sic omnibus hostium copiis fusis armisque exutis se in castra munitionesque suas recipiunt. 4Quo proelio facto, quod saepius fortunam temptare Galba nolebat atque alio se in hiberna consilio venisse meminerat, aliis occurrisse rebus videbat, maxime frumenti commeatusque inopia permotus postero die omnibus eius vici aedificiis incensis in provinciam reverti contendit, 5ac nullo hoste prohibente aut iter demorante incolumem legionem in Nantuates, inde in Allobroges perduxit ibique hiemavit.
- テキスト引用についての注記
- colligendi : conligendi と表記する校訂版・注釈書もある(第5巻17節を参照)。
整形テキスト
編集[2] VI. ①Quod iussī sunt faciunt, ac subitō omnibus portīs ēruptiōne factā neque cognōscendī quid fieret neque suī colligendī hostibus facultātem relinquunt. ②Ita commūtātā fortūnā eōs quī in spem potiendōrum castrōrum vēnerant, undique circumventōs interficiunt, et ex hominum mīlibus amplius trīgintā (XXX), quem numerum barbarōrum ad castra vēnisse cōnstābat, plūs tertiā parte interfectā reliquōs perterritōs in fugam coiciunt ac nē in locīs quidem superiōribus cōnsistere patiuntur. ③Sīc omnibus hostium cōpiīs fūsīs armīsque exūtīs sē in castra mūnītiōnēsque suās recipiunt. ④Quō proeliō factō, quod saepius fortūnam temptāre Galba nōlēbat atque aliō sē in hīberna cōnsiliō vēnisse meminerat, aliīs occurrisse rēbus vidēbat, maximē frūmentī commeātūsque inopiā permōtus posterō diē omnibus eius vīcī aedificiīs incēnsīs in prōvinciam revertī contendit, ⑤ac nūllō hoste prohibente aut iter dēmorante incolumem legiōnem in Nantuātēs, inde in Allobrogēs perdūxit ibique hiemāvit.
- 注記
注解
編集1項
編集
- 語釈
訳文
編集- 訳文は、ガリア戦記_第3巻#6節
脚注
編集- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。