C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・TERTIVS
ガリア戦記 注解編 | 第3巻 |
---|
原文テキスト
編集[1] 9. 1Quibus de rebus Caesar ab Crasso certior factus, quod ipse aberat longius, navis interim longas aedificari in flumine Ligere, quod influit in Oceanum, remiges ex provincia institui, nautas gubernatoresque comparari iubet. 2His rebus celeriter administratis ipse, cum primum per anni tempus potuit, ad exercitum contendit. 3Veneti reliquaeque item civitates cognito Caesaris adventu [certiores facti], simul quod quantum in se facinus admisissent intellegebant, legatos, quod nomen ad omnis nationes sanctum inviolatumque semper fuisset, retentos ab se et in vincla coiectos, pro magnitudine periculi bellum parare et maxime ea quae ad usum navium pertinent providere instituunt, hoc maiore spe quod multum natura loci confidebant. 4Pedestria esse itinera concisa aestuariis, navigationem impeditam propter inscientiam locorum paucitatemque portuum sciebant, 5neque nostros exercitus propter frumenti inopiam diutius apud se morari posse confidebant; 6ac iam ut omnia contra opinionem acciderent, tamen se plurimum navibus posse, [quam] Romanos neque ullam facultatem habere navium neque eorum locorum ubi bellum gesturi essent vada, portus, insulas novisse; 7ac longe aliam esse navigationem in concluso mari atque in vastissimo atque apertissimo Oceano perspiciebant. 8His initis consiliis oppida muniunt, frumenta ex agris in oppida comportant, navis in Venetiam, ubi Caesarem primum esse bellum gesturum constabat, quam plurimas possunt cogunt. 9Socios sibi ad id bellum Osismos, Lexovios, Namnetes, Ambiliatos, Morinos, Diablintes, Menapios asciscunt; auxilia ex Britannia, quae contra eas regiones posita est, arcessunt.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
編集[2] IX.
①Quibus dē rēbus Caesar ab Crassō certior factus, quod ipse aberat longius, nāvīs interim longās aedificārī in flūmine Ligere, quod īnfluit in Ōceanum, rēmigēs ex prōvinciā īnstituī, nautās gubernātōrēsque comparārī iubet. ②Hīs rēbus celeriter administrātīs ipse, cum primum per annī tempus potuit, ad exercitum contendit. ③Venetī reliquaeque item cīvitātēs cognitō Caesaris adventū [certiōrēs factī], simul quod quantum in sē facinus admīisissent intellegēbant, lēgātōs, quod nōmen ad omnīs nātiōnēs sānctum inviolātumque semper fuisset, retentōs ab sē et in vincla coiectōs, prō magnitūdine perīculī bellum parāre et maximē ea quae ad ūsum nāvium pertinent prōvidēre īnstituunt, hōc maiōre spē quod multum nātūrā locī cōnfīdēbant. ④Pedestria esse itinera concīsa aestuāriīs, nāvigātiōnem impedītam propter īnscientiam locōrum paucitātemque portuum sciēbant, ⑤neque nostrōs exercitūs propter frūmentī inopiam diūtius apud sē morārī posse cōnfīdēbant; ⑥ac iam ut omnia contrā opīniōnem acciderent, tamen sē plūrimum nāvibus posse, [quam] Rōmānōs neque ūllam facultātem habēre nāvium neque eōrum locōrum ubi bellum gestūrī essent vada, portūs, īnsulās nōvisse; ⑦ac longē aliam esse nāvigātiōnem in conclūsō marī atque in vāstissimō atque apertissimō Ōceanō perspiciēbant. ⑧Hīs initīs cōnsiliīs oppida mūniunt, frūmenta ex agrīs in oppida comportant, (9)nāvīs in Venetiam, ubi Caesarem prīmum esse bellum gestūrum cōnstābat, quam plūrimās possunt cōgunt. ⑨Sociōs sibi ad id bellum Osismōs, Lexoviōs, Namnētēs, Ambiliātōs, Morinōs, Diablintēs, Menapiōs ascīscunt; auxilia ex Britanniā, quae contrā eās regiōnēs posita est, arcessunt.
- 注記
注解
編集1項
編集
- 語釈
訳文
編集- 訳文は、ガリア戦記_第3巻#9節
脚注
編集- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。