C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・QVARTVS
ガリア戦記 注解編 | 第4巻 |
---|
原文テキスト
編集[1] 1. 1Ea quae secuta est hieme, qui fuit annus Cn. Pompeio M. Crasso consulibus, Usipetes Germani et item Tencteri magna cum multitudine hominum flumen Rhenum transierunt non longe a mari quo Rhenus influit. 2Causa transeundi fuit quod ab Suebis compluris annos exagitati bello premebantur et agri cultura prohibebantur. 3Sueborum gens est longe maxima et bellicosissima Germanorum omnium. 4Hi centum pagos habere dicuntur, ex quibus quot annis singula milia armatorum bellandi causa ex finibus educunt. 5Reliqui qui domi manserunt se atque illos alunt; hi rursus in vicem anno post in armis sunt, illi domi remanent. 6Sic neque agri cultura nec ratio atque usus belli intermittitur. 7Sed privati ac separati agri apud eos nihil est, neque longius anno remanere uno in loco incolendi causa licet. 8Neque multum frumento sed maximam partem lacte atque pecore vivunt, multumque sunt in venationibus; 9quae res et cibi genere et cotidiana exercitatione et libertate vitae, quod a pueris nullo officio aut disciplina assuefacti nihil omnino contra voluntatem faciunt, et vires alit et immani corporum magnitudine homines efficit. 10Atque in eam se consuetudinem adduxerunt ut locis frigidissimis neque vestitus praeter pellis habeant quicquam, quarum propter exiguitatem magna est corporis pars aperta, et laventur in fluminibus.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
編集[2] I. ①Eā quae secūta est hieme, quī fuit annus Gnaeō (Cn.) Pompēiō Mārcō (M.) Crassō cōnsulibus, Usipetēs Germānī et item Tenctērī magnā cum multitūdine hominum flūmen Rhēnum trānsiērunt nōn longē ā marī quō Rhēnus īnfluit. ②Causa trānseundī fuit quod ab Suēbīs complūrēs annōs exagitātī bellō premēbantur et agrī cultūrā prohibēbantur. ③Suēbōrum gēns est longē maxima et bellicōsissima Germānōrum omnium. ④Hī centum pāgōs habēre dīcuntur, ex quibus quot annīs singula mīlia armātōrum bellandī causā suīs ex fīnibus ēdūcunt. ⑤Reliqui quī domī mānsērunt sē atque illōs alunt; hī rūrsus in vicem annō post in armīs sunt, illī domī remanent. ⑥Sīc neque agrī cultūra nec ratiō atque ūsus bellī intermittitur. ⑦Sed prīvātī ac sēparātī agrī apud eōs nihil est, neque longius annō remanēre ūnō in locō incolendī causā licet. ⑧Neque multum frūmentō sed maximam partem lacte atque pecore vīvunt, multumque sunt in vēnātiōnibus; ⑨quae rēs et cibī genere et cotīdiānā exercitātiōne et lībertāte vītae, quod ā puerīs nūllō officiō aut disciplīnā adsuēfactī nihil omnīnō contrā voluntātem faciunt, et vīrēs alit et immānī corporum magnitūdine hominēs efficit. ⑩Atque in eam sē cōnsuētūdinem addūxērunt ut locīs frīgidissimīs neque vestītūs praeter pellēs habeant quicquam, quārum propter exiguitātem magna est corporis pars aperta, et laventur in flūminibus.
- 注記
注解
編集1項
編集
- 語釈
訳文
編集- 訳文は、ガリア戦記_第4巻#1節
脚注
編集- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。