C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVARTVS
ガリア戦記 注解編 | 第4巻 |
---|
原文テキスト
編集[1] 27.
1Hostes proelio superati, simul atque se ex fuga receperunt, statim ad Caesarem legatos de pace miserunt; obsides daturos quaeque imperasset sese facturos polliciti sunt. 2Una cum his legatis Commius Atrebas venit, quem supra demonstraveram a Caesare in Britanniam praemissum. 3Hunc illi e navi egressum, cum ad eos oratoris modo Caesaris mandata deferret, comprehenderant atque in vincula coiecerant: tum proelio facto remiserunt. 4In petenda pace eius rei culpam in multitudinem coiecerunt et propter imprudentiam ut ignosceretur petiverunt. 5Caesar questus quod, cum ultro in continentem legatis missis pacem ab se petissent, bellum sine causa intulissent, ignoscere imprudentiae dixit obsidesque imperavit; 6quorum illi partem statim dederunt, partem ex longinquioribus locis accersitam paucis diebus sese daturos dixerunt. 7Interea suos remigrare in agros iusserunt, principesque undique convenire et se civitatesque suas Caesari commendare coeperunt.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
編集[2] XXVII. ①Hostēs proeliō superātī, simul atque sē ex fugā recēpērunt, statim ad Caesarem lēgātōs dē pāce mīsērunt; obsidēs datūrōs quaeque imperāsset sēsē factūrōs pollicitī sunt. ②Ūnā cum hīs lēgātīs Commius Atrebās vēnit, quem suprā dēmōnstrāveram ā Caesare in Britanniam praemissum. ③Hunc illī ē nāvī ēgressum, cum ad eōs ōrātōris modō Caesaris mandāta dēferret, comprehenderant atque in vincula coniēcerant: tum proeliō factō remīsērunt. ④In petendā pāce eius reī culpam in multitūdinem coniēcērunt et propter imprūdentiam ut ignōscerētur petīvērunt. ⑤Caesar questus quod, cum ultrō in continentem lēgātīs missīs pācem ab sē petīssent, bellum sine causā intulissent, ignōscere imprūdentiae dīxit obsidēsque imperāvit; ⑥quōrum illī partem statim dedērunt, partem ex longinquiōribus locīs accersītam paucīs diēbus sēsē datūrōs dīxērunt. ⑦Intereā suōs remigrāre in agrōs iussērunt, prīncipēsque undique convenīre et sē cīvitātēsque suās Caesarī commendāre coepērunt.
- 注記
- 原文の coiēcerant, coiēcērunt などは、
それぞれ coniēcerant, coniēcērunt などとした。
注解
編集1項
編集
- 語釈
訳文
編集- 訳文は、ガリア戦記_第4巻#27節
脚注
編集- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。