C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVARTVS
ガリア戦記 注解編 | 第4巻 |
---|
原文テキスト
編集[1] 29.
1Eadem nocte accidit ut esset luna plena, qui dies maritimos aestus maximos in Oceano efficere consuevit, nostrisque id erat incognitum. 2Ita uno tempore et longas navis, quibus Caesar exercitum transportandum curaverat quasque in aridum subduxerat, aestus compleverat et onerarias, quae ad ancoras erant deligatae, tempestas adflictabat, neque ulla nostris facultas aut administrandi aut auxiliandi dabatur. 3Compluribus navibus fractis, reliquae cum essent funibus, ancoris, reliquisque armamentis amissis ad navigandum inutiles, magna, id quod necesse erat accidere, totius exercitus perturbatio facta est. 4Neque enim naves erant aliae quibus reportari possent, et omnia deerant quae ad reficiendas navis erant usui et, quod omnibus constabat hiemare in Gallia oportere, frumentum his in locis in hiemem provisum non erat.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
編集[2] XXIX. ①Eādem nocte accidit ut esset lūna plēna, quī diēs maritimōs aestūs maximōs in Ōceanō efficere cōnsuēvit, nostrīsque id erat incognitum. ②Ita ūnō tempore et longās nāvēs, quibus Caesar exercitum trānsportandum cūrāverat quāsque in āridum subdūxerat, aestus complēverat et onerāriās, quae ad ancorās erant dēligātae, tempestās adflīctābat, neque ūlla nostrīs facultās aut administrandī aut auxiliandī dabātur. ③Complūribus nāvibus frāctīs, reliquae cum essent ──fūnibus, ancorīs, reliquīsque armāmentīs āmissīs── ad nāvigandum inūtilēs, magna, ──id quod necesse erat accidere,── tōtīus exercitūs perturbātiō facta est. ④Neque enim nāvēs erant aliae quibus reportārī possent, et omnia dēerant quae ad reficiendās nāvēs erant ūsuī et, quod omnibus cōnstābat hiemāre in Galliā oportēre, frūmentum hīs in locīs in hiemem prōvīsum nōn erat.
- 注記
注解
編集1項
編集
- 語釈
訳文
編集- 訳文は、ガリア戦記_第4巻#29節
脚注
編集- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。