C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVARTVS


  ガリア戦記 注解編     第4巻  

 31節 | 32節 | 33節  

原文テキスト

編集
[1] 32.    1Dum ea geruntur, legione ex consuetudine una frumentatum missa quae appellabatur septima, neque ulla ad id tempus belli suspicione interposita, cum pars hominum in agris remaneret, pars etiam in castra ventitaret, ei qui pro portis castrorum in statione erant Caesari nuntiaverunt pulverem maiorem quam consuetudo ferret in ea parte videri quam in partem legio iter fecisset.    2Caesar id quod erat suspicatus, aliquid novi a barbaris initum consili, cohortis quae in stationibus erant secum in eam partem proficisci, ex reliquis duas in stationem cohortis succedere, reliquas armari et confestim sese subsequi iussit.    3Cum paulo longius a castris processisset, suos ab hostibus premi atque aegre sustinere et conferta legione ex omnibus partibus tela coici animadvertit.    4Nam quod omni ex reliquis partibus demesso frumento pars una erat reliqua, suspicati hostes huc nostros esse venturos noctu in silvis delituerant;    5tum dispersos, depositis armis in metendo occupatos subito adorti, paucis interfectis reliquos incertis ordinibus perturbaverant, simul equitatu atque essedis circumdederant.


テキスト引用についての注記


整形テキスト

編集
[2] XXXII.    Dum ea geruntur, legiōne ex cōnsuētūdine ūnā frūmentātum missā quae appellābātur septima, neque ūllā ad id tempus bellī suspīciōne interpositā, cum pars hominum in agrīs remanēret, pars etiam in castra ventitāret, quī prō portīs castrōrum in statiōne erant Caesarī nūntiāvērunt pulverem maiōrem quam cōnsuētūdō ferret in eā parte vidērī quam in partem legiō iter fēcisset.    Caesar id quod erat suspicātus, aliquid novī ā barbarīs initum cōnsiliī, cohortēs quae in statiōnibus erant sēcum in eam partem proficīscī, ex reliquīs duās in statiōnem cohortēs succēdere, reliquās armārī et cōnfestim sēsē subsequī iussit.    Cum paulō longius ā castrīs prōcessisset, suōs ab hostibus premī atque aegrē sustinēre et cōnfertā legiōne ex omnibus partibus tēla conicī animadvertit.    Nam quod omnī ex reliquīs partibus dēmessō frūmentō pars ūna erat reliqua, suspicātī hostēs hūc nostrōs esse ventūrōs noctū in silvīs dēlituerant;    tum dispersōs, dēpositīs armīs in metendō occupātōs subitō adortī, paucīs interfectīs reliquōs incertīs ōrdinibus perturbāverant, simul equitātū atque essedīs circumdederant.


注記


注解

編集

語釈




訳文

編集

脚注

編集
  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説

編集

関連項目

編集

関連記事

編集

外部リンク

編集