C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVARTVS
ガリア戦記 注解編 | 第4巻 |
---|
原文テキスト
編集[1] 34. 1Quibus rebus perturbatis nostris novitate pugnae tempore opportunissimo Caesar auxilium tulit: namque eius adventu hostes constiterunt, nostri se ex timore receperunt. 2Quo facto, ad lacessendum et ad committendum proelium alienum esse tempus arbitratus suo se loco continuit et, brevi tempore intermisso, in castra legiones reduxit. 3Dum haec geruntur, nostris omnibus occupatis, qui erant in agris reliqui discesserunt. 4Secutae sunt continuos compluris dies tempestates quae et nostros in castris continerent et hostem a pugna prohiberent. 5Interim barbari nuntios in omnis partis dimiserunt paucitatemque nostrorum militum suis praedicaverunt et quanta praedae faciendae atque in perpetuum sui liberandi facultas daretur, si Romanos castris expulissent, demonstraverunt. 6His rebus celeriter magna multitudine peditatus equitatusque coacta ad castra venerunt.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
編集[2] XXXIV. ①Quibus rēbus perturbātīs nostrīs novitāte pugnae tempore opportūnissimō Caesar auxilium tulit: namque eius adventū hostēs cōnstitērunt, nostrī sē ex timōre recēpērunt. ②Quō factō, ad lacessendum hostem et ad committendum proelium aliēnum esse tempus arbitrātus suō sē locō continuit et, brevī tempore intermissō, in castra legiōnēs redūxit. ③Dum haec geruntur, nostrīs omnibus occupātīs, quī erant in agrīs reliquī discessērunt. ④Secūtae sunt continuōs complūrēs diēs tempestātēs quae et nostrōs in castrīs continērent et hostem ā pugnā prohibērent. ⑤Interim barbarī nūntiōs in omnēs partēs dīmīsērunt paucitātemque nostrōrum mīlitum suīs praedicāvērunt et quanta praedae faciendae atque in perpetuum suī līberandī facultās darētur, sī Rōmānōs castrīs expulissent, dēmōnstrāvērunt. ⑥Hīs rēbus celeriter magnā multitūdine peditātūs equitātūsque coāctā ad castra vēnērunt.
- 注記
注解
編集1項
編集
- 語釈
訳文
編集- 訳文は、ガリア戦記_第4巻#34節
脚注
編集- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。