C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVINTVS
ガリア戦記 注解編 | 第5巻 |
---|
原文テキスト
編集[1] 14. 1Ex eis omnibus longe sunt humanissimi qui Cantium incolunt, quae regio est maritima omnis, neque multum a Gallica differunt consuetudine. 2Interiores plerique frumenta non serunt, sed lacte et carne vivunt pellibusque sunt vestiti. 3Omnes vero se Britanni vitro inficiunt, quod caeruleum efficit colorem, atque hoc horridiores sunt in pugna aspectu; capilloque sunt promisso atque omni parte corporis rasa, praeter caput et labrum superius. 4Uxores habent deni duodenique inter se communis, et maxime fratres cum fratribus parentesque cum liberis; 5sed qui sunt ex eis nati eorum habentur liberi quo primum virgo quaeque deducta est.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
編集[2] XIV. ①Ex iīs omnibus longē sunt hūmānissimī quī Cantium incolunt, quae regiō est maritima omnis, neque multum ā Gallicā differunt cōnsuētūdine. ②Interiōrēs plērīque frūmenta nōn serunt, sed lacte et carne vīvunt pellibusque sunt vestītī. ③Omnēs vērō sē Britannī vitrō īnficiunt, quod caeruleum efficit colōrem, atque hoc horridiōrēs sunt in pugnā a(d)spectū; capillōque sunt prōmissō atque omnī parte corporis rāsā, praeter caput et labrum superius. ④Uxōrēs habent dēnī duodēnīque inter sē commūnīs, et maximē frātrēs cum frātribus parentēsque cum līberīs; ⑤sed (sī) quī sunt ex iīs nātī eōrum habentur līberī quō prīmum virgō quaeque dēducta est.
- 注記
注解
編集1項
編集
- 語釈
訳文
編集- 訳文は、ガリア戦記_第5巻#14節
脚注
編集- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。