C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVINTVS


  ガリア戦記 注解編     第5巻  

 12節 | 13節 | 14節  

原文テキスト

編集
[1] 13.    1Insula natura triquetra, cuius unum latus est contra Galliam.     Huius lateris alter angulus, qui est ad Cantium, quo fere omnes ex Gallia naves appelluntur, ad orientem solem, inferior ad meridiem spectat.     Hoc pertinet circiter milia passuum quingenta.    2Alterum vergit ad Hispaniam atque occidentem solem;     qua ex parte est Hibernia, dimidio minor, ut existimatur, quam Britannia, sed pari spatio transmissus atque ex Gallia est in Britanniam.    3In hoc medio cursu est insula quae appellatur Mona:     complures praeterea minores subiectae insulae existimantur, de quibus insulis non nulli scripserunt dies continuos XXX sub bruma esse noctem.    4Nos nihil de eo percontationibus reperiebamus nisi certis ex aqua mensuris breviores esse quam in continenti noctes videbamus.    5Huius est longitudo lateris, ut fert illorum opinio, septingentorum milium.    6Tertium est contra septentriones, cui parti nulla est obiecta terra;     sed eius angulus lateris maxime ad Germaniam spectat.     Hoc milia passuum octingenta in longitudinem esse existimatur.    7Ita omnis insula est in circuitu vicies centum milium passuum.


テキスト引用についての注記


整形テキスト

編集
[2] XIII.    Īnsula nātūrā triquetra, cuius ūnum latus est contrā Galliam.     Huius lateris alter angulus, quī est ad Cantium, quō ferē omnēs ex Galliā nāvēs adpelluntur, ad orientem sōlem, īnferior ad merīdiem spectat.     Hoc latus pertinet circiter mīlia passuum quīngenta (D).    Alterum vergit ad Hispāniam atque occidentem sōlem;     quā ex parte est Hibernia īnsula, dīmidiō minor, ut exīstimātur, quam Britannia, sed parī spatiō trānsmissūs atque ex Galliā est in Britanniam.    In hōc mediō cursū est īnsula, quae appellātur Mona:     complūrēs praetereā minōrēs subiectae īnsulae exīstimantur, dē quibus īnsulīs nōn nūllī scrīpsērunt diēs continuōs trīgintā (XXX) sub brūmā esse noctem.    Nōs nihil dē eō percontātiōnibus reperiēbāmus, nisi certīs ex aquā mēnsūrīs breviōrēs esse quam in continentī noctēs vidēbāmus.    Huius est longitūdō lateris, ut fert illōrum opīniō, septingentōrum (DCC) mīlium.    Tertium est contrā septentriōnēs, cui partī nūlla est obiecta terra;     sed eius angulus lateris maximē ad Germāniam spectat.    Hoc mīlia passuum octingenta (DCCC) in longitūdinem esse exīstimātur.    Ita omnis īnsula est in circuitū vīciēs centum mīlium passuum.


注記


注解

編集

語釈




訳文

編集

脚注

編集
  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説

編集

関連項目

編集

関連記事

編集

外部リンク

編集