C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVINTVS


  ガリア戦記 注解編     第5巻  

 11節 | 12節 | 13節  

原文テキスト 編集

[1] 12.    1Britanniae pars interior ab eis incolitur quos natos in insula ipsi memoria proditum dicunt,    2maritima pars ab eis qui praedae ac belli inferendi causa ex Belgio transierant, qui omnes fere eis nominibus civitatum appellantur quibus orti ex civitatibus eo pervenerunt, et bello inlato ibi permanserunt atque agros colere coeperunt.    3Hominum est infinita multitudo creberrimaque aedificia fere Gallicis consimilia, pecorum magnus numerus.    4Utuntur aut aere aut nummo aureo aut taleis ferreis ad certum pondus examinatis pro nummo.    Nascitur ibi plumbum album in mediterraneis regionibus, in maritimis ferrum, sed eius exigua est copia;    aere utuntur importato.    5Materia cuiusque generis ut in Gallia est, praeter fagum atque abietem.    6Leporem et gallinam et anserem gustare fas non putant;    haec tamen alunt animi voluptatisque causa.    7Loca sunt temperatiora quam in Gallia, remissioribus frigoribus.


テキスト引用についての注記


整形テキスト 編集

[2] XII.    Britanniae pars interior ab iīs incolitur quōs nātōs in īnsulā ipsī memoriā prōditum dīcunt,    maritima pars ab iīs quī praedae ac bellī īnferendī causā ex Belgiō trānsierant, quī omnēs ferē iīs nōminibus cīvitātum appellantur quibus ortī ex cīvitātibus eō pervēnērunt, et bellō inlātō ibi permānsērunt atque agrōs colere coepērunt.    Hominum est īnfīnīta multitūdō crēberrimaque aedificia ferē Gallicīs cōnsimilia, pecorum magnus numerus.    Ūtuntur aut aere aut nummō aureō aut tāleīs ferreīs ad certum pondus exāminātīs prō nummō.    Nāscitur ibi plumbum album in mediterrāneīs regiōnibus, in maritimīs ferrum, sed eius exigua est cōpia;    aere ūtuntur importātō.    Māteria cuiusque generis ut in Galliā est, praeter fāgum atque abietem.    Leporem et gallīnam et ānserem gustāre fās nōn putant;    haec tamen alunt animī voluptātisque causā.    Loca sunt temperātiōra quam in Galliā, remissiōribus frīgoribus.


注記


注解 編集

1項 編集

語釈




訳文 編集

脚注 編集

  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説 編集

関連項目 編集

関連記事 編集

外部リンク 編集