C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVINTVS
ガリア戦記 注解編 | 第5巻 |
---|
原文テキスト
編集[1] 11. 1His rebus cognitis, Caesar legiones equitatumque revocari atque in itinere resistere iubet, ipse ad navis revertitur: 2eadem fere quae ex nuntiis litterisque cognoverat coram perspicit, sic ut amissis circiter XL navibus reliquae tamen refici posse magno negotio viderentur. 3Itaque ex legionibus fabros deligit et ex continenti alios arcessi iubet; 4Labieno scribit ut quam plurimas posset eis legionibus, quae sunt apud eum, navis instituat. 5Ipse, etsi res erat multae operae ac laboris, tamen commodissimum esse statuit omnis navis subduci et cum castris una munitione coniungi. 6In his rebus circiter dies X consumit, ne nocturnis quidem temporibus ad laborem militum intermissis. 7Subductis navibus castrisque egregie munitis, easdem copias, quas ante, praesidio navibus reliquit: ipse eodem unde redierat proficiscitur. 8Eo cum venisset, maiores iam undique in eum locum copiae Britannorum convenerant summa imperi bellique administrandi communi consilio permissa Cassivellauno, cuius finis a maritimis civitatibus flumen dividit quod appellatur Tamesis a mari circiter milia passuum LXXX. 9Huic superiore tempore cum reliquis civitatibus continentia bella intercesserant; sed nostro adventu permoti Britanni hunc toti bello imperioque praefecerant.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
編集[2] XI. ①Hīs rēbus cognitīs, Caesar legiōnēs equitātumque revocārī atque in itinere resistere iubet, ipse ad nāvēs revertitur: ②eadem ferē quae ex nūntiīs litterīsque cognōverat cōram perspicit, sīc ut āmissīs circiter quadrāgintā (XL) nāvibus reliquae tamen reficī posse magnō negōtiō vidērentur. ③Itaque ex legiōnibus fabrōs dēligit et ex continentī aliōs arcessī iubet; ④Labiēnō scrībit ut quam plūrimās posset iīs legiōnibus, quae sunt apud eum, nāvēs īnstituat. ⑤Ipse, etsī rēs erat multae operae ac labōris, tamen commodissimum esse statuit omnēs nāvēs subdūcī et cum castrīs ūnā mūnītiōne coniungī. ⑥In hīs rēbus circiter diēs decem (X) cōnsūmit, nē nocturnīs quidem temporibus ad labōrem mīlitum intermissīs. ⑦Subductīs nāvibus castrīsque ēgregiē mūnītīs, eāsdem cōpiās, quās ante, praesidiō nāvibus relīquit: ipse eōdem unde redierat proficīscitur. ⑧Eō cum vēnisset, maiōrēs iam undique in eum locum cōpiae Britannōrum convēnerant summā imperiī bellīque administrandī commūnī cōnsiliō permissā Cassivellaunō, cuius fīnēs ā maritimīs cīvitātibus flūmen dīvidit quod appellātur Tamesis ā marī circiter mīlia passuum octōgintā (LXXX). ⑨Huic superiōre tempore cum reliquīs cīvitātibus continentia bella intercesserant; sed nostrō adventū permōtī Britannī hunc tōtī bellō imperiōque praefēcerant.
- 注記
注解
編集1項
編集
- 語釈
訳文
編集- 訳文は、ガリア戦記_第5巻#11節
脚注
編集- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。