C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVINTVS
ガリア戦記 注解編 | 第5巻 |
---|
原文テキスト
編集[1] 22. 1Dum haec in eis locis geruntur, Cassivellaunus ad Cantium, quod esse ad mare supra demonstravimus, quibus regionibus quattuor reges praeerant, Cingetorix, Carvilius, Taximagulus, Segovax, nuntios mittit atque eis imperat uti coactis omnibus copiis castra navalia de improviso adoriantur atque oppugnent. 2Ei cum ad castra venissent, nostri eruptione facta, multis eorum interfectis, capto etiam nobili duce Lugotorige, suos incolumes reduxerunt. 3Cassivellaunus, hoc proelio nuntiato, tot detrimentis acceptis, vastatis finibus, maxime etiam permotus defectione civitatum legatos per Atrebatem Commium de deditione ad Caesarem mittit. 4Caesar, cum constituisset hiemare in continenti propter repentinos Galliae motus neque multum aestatis superesset, atque id facile extrahi posse intellegeret, obsides imperat et quid in annos singulos vectigalis populo Romano Britannia penderet constituit; 5interdicit atque imperat Cassivellauno ne Mandubracio neu Trinobantibus noceat.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
編集[2] XXII.
①Dum haec in iīs locīs geruntur, Cassivellaunus ad Cantium, quod esse ad mare suprā dēmōnstrāvimus, quibus regiōnibus quattuor rēgēs praeerant, Cingetorīx, Carvilius, Taximagulus, Segovax, nūntiōs mittit atque iīs imperat utī coāctīs omnibus cōpiīs castra nāvālia dē imprōvīsō adoriantur atque oppugnent. ②Iī cum ad castra vēnissent, nostrī ēruptiōne factā, multīs eōrum interfectīs, captō etiam nōbilī duce Lugotorīge, suōs incolumēs redūxērunt. ③Cassivellaunus, hōc proeliō nūntiātō, tot dētrīmentīs acceptīs, vāstātīs fīnibus, maximē etiam permōtus dēfectiōne cīvitātum lēgātōs per Atrebātem Commium dē dēditiōne ad Caesarem mittit. ④Caesar, cum cōnstituisset hiemāre in continentī propter repentīnōs Galliae mōtūs neque multum aestātis superesset, atque id facile extrahī posse intellegeret, obsidēs imperat et quid in annōs singulōs vectīgālis populō Rōmānō Britannia penderet cōnstituit; ⑤interdīcit atque imperat Cassivellaunō nē Mandubracio neu Trinovantibus noceat.
- 注記
- 原文の eī, eīs, Trinovantibus などは、
それぞれ iī, iīs, Trinobantibus などとした。
- ⑤項
- Trinovantibus : α系写本の表記は Trinobantibus で、
β系写本の表記は Trinovantibus となっている。
- Trinovantibus : α系写本の表記は Trinobantibus で、
注解
編集1項
編集
- 語釈
訳文
編集- 訳文は、ガリア戦記_第5巻#22節
脚注
編集- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。