C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVINTVS
ガリア戦記 注解編 | 第5巻 |
---|
原文テキスト
編集[1] 33. 1Tum demum Titurius, qui nihil ante providisset, trepidare et concursare cohortisque disponere, haec tamen ipsa timide atque ut eum omnia deficere viderentur; quod plerumque eis accidere consuevit qui in ipso negotio consilium capere coguntur. 2At Cotta, qui cogitasset haec posse in itinere accidere atque ob eam causam profectionis auctor non fuisset, nulla in re communi saluti deerat et in appellandis cohortandisque militibus imperatoris et in pugna militis officia praestabat. 3Cum propter longitudinem agminis minus facile omnia per se obire et quid quoque loco faciendum esset providere possent, iusserunt pronuntiare, ut impedimenta relinquerent atque in orbem consisterent. 4Quod consilium etsi in eiusmodi casu reprehendendum non est, tamen incommode accidit: 5nam et nostris militibus spem minuit et hostis ad pugnam alacriores effecit, quod non sine summo timore et desperatione id factum videbatur. 6Praeterea accidit, quod fieri necesse erat ut vulgo milites ab signis discederent, quae quisque eorum carissima haberet ab impedimentis petere atque arripere properaret, clamore et fletu omnia complerentur.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
編集[2] XXXIII. ①Tum dēmum Titūrius, quī nihil ante prōvīdisset, trepidāre et concursāre cohortēsque dispōnere, haec tamen ipsa timidē atque ut eum omnia dēficere vidērentur; quod plērumque iīs accidere cōnsuēvit quī in ipsō negōtiō cōnsilium capere cōguntur. ②At Cotta, quī cōgitāsset haec posse in itinere accidere atque ob eam causam profectiōnis auctor nōn fuisset, nūllā in rē commūnī salūtī deerat et in appellandīs cohortandīsque mīlitibus imperātōris et in pugnā mīlitis officia praestābat. ③Cum propter longitūdinem agminis minus facile omnia per sē obīre et quid quōque locō faciendum esset prōvidēre possent, iussērunt prōnūntiāre, ut impedīmenta relinquerent atque in orbem cōnsisterent. ④Quod cōnsilium etsī in eiusmodī cāsū reprehendendum nōn est, tamen incommodē accidit: ⑤nam et nostrīs mīlitibus spem minuit et hostēs ad pugnam alacriōrēs effēcit, quod nōn sine summō timōre et dēspērātiōne id factum vidēbātur. ⑥Praetereā accidit, quod fierī necesse erat ut vulgō mīlitēs ab signīs discēderent, quae quisque eōrum cārissima habēret ab impedīmentīs petere atque adripere properāret, clāmōre et flētū omnia complērentur.
- 注記
注解
編集1項
編集
- 語釈
訳文
編集- 訳文は、ガリア戦記_第5巻#33節
脚注
編集- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。