C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVINTVS
ガリア戦記 注解編 | 第5巻 |
---|
原文テキスト
編集[1] 35.
1Quo praecepto ab eis diligentissime observato, cum quaepiam cohors ex orbe excesserat atque impetum fecerat, hostes velocissime refugiebant. 2Interim eam partem nudari necesse erat et ab latere aperto tela recipi. 3Rursus cum in eum locum unde erant egressi reverti coeperant, et ab eis qui cesserant et ab eis qui proximi steterant circumveniebantur. 4Sin autem locum tenere vellent, nec virtuti locus relinquebatur neque ab tanta multitudine coiecta tela conferti vitare poterant. 5Tamen tot incommodis conflictati, multis vulneribus acceptis resistebant et magna parte diei consumpta, cum a prima luce ad horam octavam pugnaretur, nihil quod ipsis esset indignum committebant. 6Tum T. Balventio, qui superiore anno primum pilum duxerat, viro forti et magnae auctoritatis, utrumque femur tragula traicitur; 7Q. Lucanius eiusdem ordinis, fortissime pugnans, dum circumvento filio subvenit, interficitur; 8L. Cotta legatus omnis cohortis ordinesque adhortans in adversum os funda vulneratur.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
編集[2] XXXV.
①Quō praeceptō ab iīs dīligentissimē observātō, cum quaepiam cohors ex orbe excesserat atque impetum fēcerat, hostēs vēlōcissimē refugiēbant. ②Interim eam partem nūdārī necesse erat et ab latere apertō tēla recipī. ③Rūrsus cum in eum locum unde erant ēgressī revertī coeperant, et ab iīs quī cesserant et ab iīs quī proximī steterant circumveniēbantur. ④Sīn autem locum tenēre vellent, nec virtūtī locus relinquēbātur neque ab tantā multitūdine coniecta tēla cōnfertī vītāre poterant. ⑤Tamen tot incommodīs cōnflīctātī, multīs vulneribus acceptīs resistēbant et magnā parte diēī cōnsūmptā, cum ā prīmā lūce ad hōram octāvam pūgnārētur, nihil quod ipsīs esset indīgnum committēbant. ⑥Tum Titō Balventiō, quī superiōre annō prīmum pīlum dūxerat, virō fortī et magnae auctōritātis, utrumque femur trāgulā trāicitur; ⑦Quīntus Lūcānius ēiusdem ōrdinis, fortissimē pūgnāns, dum circumventō fīliō subvenit, interficitur; ⑧Lūcius Cotta lēgātus omnēs cohortēs ōrdinēsque adhortāns in adversum ōs fundā vulnerātur.
- 注記
注解
編集1項
編集
- 語釈
訳文
編集- 訳文は、ガリア戦記_第5巻#35節
脚注
編集- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。