C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVINTVS


  ガリア戦記 注解編     第5巻  

 35節 | 36節 | 37節  

原文テキスト 編集

[1] 36.    1His rebus permotus Q. Titurius, cum procul Ambiorigem suos cohortantem conspexisset, interpretem suum Cn. Pompeium ad eum mittit rogatum ut sibi militibusque parcat.    2Ille appellatus respondit:    si velit secum colloqui, licere;    sperare a multitudine impetrari posse, quod ad militum salutem pertineat;    ipsi vero nihil nocitum iri, inque eam rem se suam fidem interponere.    3Ille cum Cotta saucio communicat, si videatur, pugna ut excedant et cum Ambiorige una colloquantur:    sperare ab eo de sua ac militum salute impetrari posse.    4Cotta se ad armatum hostem iturum negat atque in eo perseverat.


テキスト引用についての注記


整形テキスト 編集

[2] XXXVI.    Hīs rēbus permōtus Quīntus Titūrius, cum procul Ambiorīgem suōs cohortantem cōnspexisset, interpretem suum Gnaeum Pompeium ad eum mittit rogātum ut sibi mīlitibusque parcat.    Ille appellātus respondit:    sī velit sēcum conloquī, licēre;    spērāre ā multitūdine impetrārī posse, quod ad mīlitum salūtem pertineat;    ipsī vērō nihil nocitum īrī, inque eam rem sē suam fidem interpōnere.    Ille cum Cottā sauciō commūnicat, sī videātur, pugnā ut excēdant et cum Ambiorīge ūnā conloquantur:    spērāre ab eō dē suā ac mīlitum salūte impetrārī posse.    Cotta sē ad armātum hostem itūrum negat atque in eō persevērat.


注記


注解 編集

1項 編集

語釈




訳文 編集

脚注 編集

  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説 編集

関連項目 編集

関連記事 編集

外部リンク 編集