C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVINTVS
ガリア戦記 注解編 | 第5巻 |
---|
原文テキスト
編集[1] 4. 1Caesar, etsi intellegebat qua de causa ea dicerentur quaeque eum res ab instituto consilio deterreret, tamen, ne aestatem in Treveris consumere cogeretur omnibus ad Britannicum bellum rebus comparatis, Indutiomarum ad se cum ducentis obsidibus venire iussit. 2His adductis, in eis filio propinquisque eius omnibus quos nominatim evocaverat, consolatus Indutiomarum hortatusque est uti in officio maneret; 3nihilo tamen setius principibus Treverorum ad se convocatis hos singillatim Cingetorigi conciliavit: quod cum merito eius a se fieri intellegebat, tum magni interesse arbitrabatur eius auctoritatem inter suos quam plurimum valere, cuius tam egregiam in se voluntatem perspexisset. 4Id tulit factum graviter Indutiomarus, suam gratiam inter suos minui, et qui iam ante inimico in nos animo fuisset multo gravius hoc dolore exarsit.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
編集[2] IV. ①Caesar, etsī intellegēbat quā dē causā ea dīcerentur quaeque eum rēs ab īnstitūtō cōnsiliō dēterrēret, tamen, nē aestātem in Trēverīs cōnsūmere cōgerētur omnibus ad Britannicum bellum rēbus comparātīs, Indūtiomārum ad sē cum ducentīs obsidibus venīre iussit. ②Hīs adductīs, in iīs fīliō propinquīsque eius omnibus quōs nōminātim ēvocāverat, cōnsōlātus Indūtiomārum hortātusque est utī in officiō manēret; ③nihilō tamen sētius prīncipibus Trēverōrum ad sē convocātīs hōs singillātim Cingetorīgī conciliāvit: quod cum meritō eius ā sē fierī intellegēbat, tum magnī interesse arbitrābātur eius auctōritātem inter suōs quam plūrimum valēre, cuius tam ēgregiam in sē voluntātem perspexisset. ④Id tulit factum graviter Indūtiomārus, suam grātiam inter suōs minuī, et quī iam ante inimīcō in nōs animō fuisset multō gravius hōc dolōre exarsit.
- 注記
注解
編集1項
編集
- 語釈
訳文
編集- 訳文は、ガリア戦記_第5巻#4節
脚注
編集- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。