C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVINTVS
ガリア戦記 注解編 | 第5巻 |
---|
原文テキスト
編集[1] 5.
1His rebus constitutis, Caesar ad portum Itium cum legionibus pervenit. 2Ibi cognoscit LX naves, quae in Meldis factae erant, tempestate reiectas cursum tenere non potuisse atque eodem unde erant profectae revertisse: reliquas paratas ad navigandum atque omnibus rebus instructas invenit. 3Eodem equitatus totius Galliae convenit, numero milium quattuor, principesque ex omnibus civitatibus; 4ex quibus perpaucos, quorum in se fidem perspexerat, relinquere in Gallia, reliquos obsidum loco secum ducere decreverat, quod, cum ipse abesset, motum Galliae verebatur.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
編集[2] V.
①Hīs rēbus cōnstitūtīs, Caesar ad portum Itium cum legiōnibus pervenit. ②Ibi cognōscit sexāgintā (LX) nāvēs, quae in Meldīs factae erant, tempestāte reiectās cursum tenēre nōn potuisse atque eōdem unde erant profectae revertisse: reliquās parātās ad nāvigandum atque omnibus rēbus īnstrūctās invenit. ③Eōdem equitātus tōtīus Galliae convenit, numerō mīlium quattuor, prīncipēsque ex omnibus cīvitātibus; ④ex quibus perpaucōs, quōrum in sē fidem perspexerat, relinquere in Galliā, reliquōs obsidum locō sēcum dūcere dēcrēverat, quod, cum ipse abesset, mōtum Galliae verēbātur.
- 注記
注解
編集1項
編集
- 語釈
訳文
編集- 訳文は、ガリア戦記_第5巻#5節
脚注
編集- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。