C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVINTVS
ガリア戦記 注解編 | 第5巻 |
---|
原文テキスト
編集[1] 41.
1Tunc duces principesque Nerviorum qui aliquem sermonis aditum causamque amicitiae cum Cicerone habebant colloqui sese velle dicunt. 2Facta potestate eadem quae Ambiorix cum Titurio egerat commemorant: 3omnem esse in armis Galliam; Germanos Rhenum transisse; Caesaris reliquorumque hiberna oppugnari. 4Addunt etiam de Sabini morte; Ambiorigem ostentant fidei faciendae causa. 5Errare eos dicunt, si quicquam ab eis praesidi sperent qui suis rebus diffidant; sese tamen hoc esse in Ciceronem populumque Romanum animo ut nihil nisi hiberna recusent atque hanc inveterascere consuetudinem nolint: 6licere illis incolumibus per se ex hibernis discedere et quascumque in partis velint sine metu proficisci. 7Cicero ad haec unum modo respondit: non esse consuetudinem populi Romani accipere ab hoste armato condicionem: 8si ab armis discedere velint, se adiutore utantur legatosque ad Caesarem mittant; sperare pro eius iustitia quae petierint impetraturos.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
編集[2] XLI.
①Tunc ducēs prīncipēsque Nerviōrum quī aliquem sermōnis aditum causamque amīcitiae cum Cicerōne habēbant conloquī sēsē velle dīcunt. ②Factā potestāte eadem quae Ambiorīx cum Titūriō ēgerat commemorant: ③omnem esse in armīs Galliam; Germānōs Rhēnum trānsīsse; Caesaris reliquōrumque hīberna oppugnārī. ④Addunt etiam dē Sabīnī morte; Ambiorīgem ostentant fideī faciendae causā. ⑤Errāre eōs dīcunt, sī quicquam ab iīs praesidiī spērent quī suīs rēbus diffīdant; sēsē tamen hōc esse in Cicerōnem populumque Rōmānum animō ut nihil nisi hīberna recūsent atque hanc inveterāscere cōnsuētūdinem nōlint: ⑥licēre illīs incolumibus per sē ex hībernīs discēdere et quāscumque in partēs velint sine metū proficīscī. ⑦Cicerō ad haec ūnum modo respondit: nōn esse cōnsuētūdinem populī Rōmānī (ullam) accipere ab hoste armātō condiciōnem: ⑧sī ab armīs discēdere velint, sē adiūtōre ūtantur lēgātōsque ad Caesarem mittant; spērāre prō ēius iūstitiā quae petierint impetrātūrōs.
- 注記
注解
編集1項
編集
- 語釈
訳文
編集- 訳文は、ガリア戦記_第5巻#41節
脚注
編集- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。