C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVINTVS


  ガリア戦記 注解編     第5巻  

 42節 | 43節 | 44節  

原文テキスト

編集
[1] 43.    1Septimo oppugnationis die maximo coorto vento ferventis fusili ex argilla glandis fundis et fervefacta iacula in casas, quae more Gallico stramentis erant tectae, iacere coeperunt.    2Hae celeriter ignem comprehenderunt et venti magnitudine in omnem locum castrorum distulerunt.    3Hostes maximo clamore sicuti parta iam atque explorata victoria turris testudinesque agere et scalis vallum ascendere coeperunt.    4At tanta militum virtus atque ea praesentia animi fuit, ut, cum ubique flamma torrerentur maximaque telorum multitudine premerentur suaque omnia impedimenta atque omnis fortunas conflagrare intellegerent, non modo demigrandi causa de vallo decederet nemo sed paene ne respiceret quidem quisquam, ac tum omnes acerrime fortissimeque pugnarent.    5Hic dies nostris longe gravissimus fuit, sed tamen hunc habuit eventum ut eo die maximus numerus hostium vulneraretur atque interficeretur, ut se sub ipso vallo constipaverant recessumque primis ultimi non dabant.    6Paulum quidem intermissa flamma et quodam loco turri adacta et contingente vallum, tertiae cohortis centuriones ex eo quo stabant loco recesserunt suosque omnis removerunt nutu vocibusque hostis, si introire vellent, vocare coeperunt; quorum progredi ausus est nemo.    7Tum ex omni parte lapidibus coiectis deturbati, turrisque succensa est.


テキスト引用についての注記


整形テキスト

編集
[2] XLIII.    Septimō oppugnātiōnis diē maximō coortō ventō ferventīs fūsilī ex argillā glandīs fundīs et fervefacta iacula in casās, quae mōre Gallicō strāmentīs erant tēctae, iacere coepērunt.    Hae celeriter ignem comprehendērunt et ventī magnitūdine in omnem locum castrōrum distulērunt.    Hostēs maximō clāmōre sīcutī partā iam atque explōrātā victōriā turrīs testūdinēsque agere et scālīs vāllum ascendere coepērunt.    At tanta mīlitum virtūs atque ea praesentia animī fuit, ut, cum ubique flammā torrērentur maximāque tēlōrum multitūdine premerentur suaque omnia impedīmenta atque omnēs fortūnās cōnflagrāre intellegerent, nōn modo dēmigrandī causā dē vāllō dēcēderet nēmō sed paene nē respiceret quidem quisquam, ac tum omnēs ācerrimē fortissimēque pūgnārent.    Hīc diēs nostrīs longē gravissimus fuit, sed tamen hunc habuit ēventum ut eō diē maximus numerus hostium vulnerārētur atque interficerētur, ut sē sub ipsō vāllō cōnstīpāverant recessumque prīmīs ultimī nōn dabant.    Paulum quidem intermissā flammā et quōdam locō turrī adāctā et contingente vāllum, tertiae cohortis centuriōnēs ex eō quō stābant locō recessērunt suōsque omnīs remōvērunt nūtū vōcibusque hostīs, sī introīre vellent, vocāre coepērunt; quōrum prōgredī ausus est nēmō.    Tum ex omnī parte lapidibus coiectīs dēturbātī, turrisque succēnsa est.


注記


注解

編集

語釈




訳文

編集

脚注

編集
  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説

編集

関連項目

編集

関連記事

編集

外部リンク

編集