C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVINTVS
ガリア戦記 注解編 | 第5巻 |
---|
原文テキスト
編集[1] 50. 1Eo die parvulis equestribus proeliis ad aquam factis, utrique sese suo loco continent: 2Galli, quod ampliores copias, quae nondum convenerant, exspectabant; 3Caesar, si forte timoris simulatione hostis in suum locum elicere posset, ut citra vallem pro castris proelio contenderet; si id efficere non posset, ut exploratis itineribus minore cum periculo vallem rivumque transiret. 4Prima luce hostium equitatus ad castra accedit proeliumque cum nostris equitibus committit. 5Caesar consulto equites cedere seque in castra recipere iubet; simul ex omnibus partibus castra altiore vallo muniri portasque obstrui atque in his administrandis rebus quam maxime concursari et cum simulatione agi timoris iubet.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
編集[2] L. ①Eō diē parvulīs equestribus proeliīs ad aquam factīs, utrīque sēsē suō locō continent: ②Gallī, quod ampliōrēs cōpiās, quae nōndum convēnerant, exspectābant; ③Caesar, sī forte timōris simulātiōne hostēs in suum locum ēlicere posset, ut citrā vallem prō castrīs proeliō contenderet; sī id efficere nōn posset, ut explōrātīs itineribus minōre cum perīculō vallem rīvumque trānsīret. ④Prīmā lūce hostium equitātus ad castra accēdit proeliumque cum nostrīs equitibus committit. ⑤Caesar cōnsultō equitēs cēdere sēque in castra recipere iubet; simul ex omnibus partibus castra altiōre vallō mūnīrī portāsque obstruī atque in hīs administrandīs rēbus quam maximē concursārī et cum simulātiōne agī timōris iubet.
- 注記
注解
編集1項
編集
- 語釈
訳文
編集- 訳文は、ガリア戦記_第5巻#50節
脚注
編集- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。