C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVINTVS
ガリア戦記 注解編 | 第5巻 |
---|
原文テキスト
編集[1] 51.
1Quibus omnibus rebus hostes invitati copias traducunt aciemque iniquo loco constituunt, nostris vero etiam de vallo deductis propius accedunt et tela intra munitionem ex omnibus partibus coiciunt, 2praeconibusque circummissis pronuntiari iubent, seu quis Gallus seu Romanus velit ante horam tertiam ad se transire, sine periculo licere: post id tempus non fore potestatem; 3ac sic nostros contempserunt, ut obstructis in speciem portis singulis ordinibus caespitum, quod ea non posse introrumpere videbantur, alii vallum manu scindere, alii fossas complere inciperent. 4Tum Caesar omnibus portis eruptione facta equitatuque emisso celeriter hostis in fugam dat, sic uti omnino pugnandi causa resisteret nemo, magnumque ex eis numerum occidit atque omnis armis exuit.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
編集[2] LI.
①Quibus omnibus rēbus hostēs invītātī cōpiās trādūcunt aciemque inīquō locō cōnstituunt, nostrīs vērō etiam dē vallō dēductīs propius accēdunt et tēla intrā mūnītiōnem ex omnibus partibus coniciunt, ②praecōnibusque circummissīs prōnūntiārī iubent, seu quis Gallus seu Rōmānus velit ante hōram tertiam ad sē trānsīre, sine perīculō licēre: post id tempus nōn fore potestātem; ③ac sīc nostrōs contempsērunt, ut obstrūctīs in speciem portīs singulīs ōrdinibus caespitum, quod eā nōn posse intrōrumpere vidēbantur, aliī vallum manū scindere, aliī fossās complēre inciperent. ④Tum Caesar omnibus portīs ēruptiōne factā equitātūque ēmissō celeriter hostēs in fugam dat, sīc utī omnīnō pugnandī causā resisteret nēmō, magnumque ex iīs numerum occīdit atque omnēs armīs exuit.
- 注記
注解
編集1項
編集
- 語釈
訳文
編集- 訳文は、ガリア戦記_第5巻#51節
脚注
編集- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。