C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVINTVS
ガリア戦記 注解編 | 第5巻 |
---|
原文テキスト
編集[1] 52.
1Longius prosequi veritus, quod silvae paludesque intercedebant neque etiam parvulo detrimento illorum locum relinqui videbat, omnibus suis incolumibus copiis eodem die ad Ciceronem pervenit. 2Institutas turris, testudines, munitionesque hostium admiratur. Legione producta, cognoscit non decimum quemque esse reliquum militem sine vulnere. 3Ex eis omnibus iudicat rebus quanto cum periculo et quanta cum virtute res sint administratae. 4Ciceronem pro eius merito legionemque collaudat; centuriones singillatim tribunosque militum appellat, quorum egregiam fuisse virtutem testimonio Ciceronis cognoverat. De casu Sabini et Cottae certius ex captivis cognoscit. 5Postero die contione habita rem gestam proponit; milites consolatur et confirmat: 6quod detrimentum culpa et temeritate legati sit acceptum, hoc aequiore animo ferendum docet, quod beneficio deorum immortalium et virtute eorum expiato incommodo neque hostibus diutina laetatio neque ipsis longior dolor relinquatur.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
編集[2] LII.
①Longius prōsequī veritus, quod silvae palūdēsque intercēdēbant neque etiam parvulō dētrīmentō illōrum locum relinquī vidēbat, omnibus suīs incolumibus cōpiīs eōdem diē ad Cicerōnem pervēnit. ②Īnstitūtās turrēs, testūdinēs, mūnītiōnēsque hostium admīrātur. Legiōne prōductā, cognōscit nōn decimum quemque esse reliquum mīlitem sine vulnere. ③Ex hīs omnibus iūdicat rēbus quantō cum perīculō et quantā cum virtūte rēs sint administrātae. ④Cicerōnem prō eius meritō legiōnemque conlaudat; centuriōnēs singillātim tribūnōsque mīlitum appellat, quōrum ēgregiam fuisse virtūtem testimōniō Cicerōnis cognōverat. Dē cāsū Sabīnī et Cottae certius ex captīvīs cognōscit. ⑤Posterō diē cōntiōne habitā rem gestam prōpōnit; mīlitēs cōnsōlātur et cōnfīrmat: ⑥quod dētrīmentum culpā et temeritāte lēgātī sit acceptum, hōc aequiōre animō ferendum docet, quod beneficiō deōrum immortālium et virtūte eōrum expiātō incommodō neque hostibus diūtina laetātiō neque ipsīs longior dolor relinquātur.
- 注記
注解
編集1項
編集
- 語釈
訳文
編集- 訳文は、ガリア戦記_第5巻#52節
脚注
編集- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。