C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVINTVS
ガリア戦記 注解編 | 第5巻 |
---|
原文テキスト
編集[1] 54. 1At Caesar, principibus cuiusque civitatis ad se evocatis, alias territando, cum se scire quae fierent denuntiaret, alias cohortando magnam partem Galliae in officio tenuit. 2Tamen Senones, quae est civitas in primis firma et magnae inter Gallos auctoritatis, Cavarinum, quem Caesar apud eos regem constituerat, cuius frater Moritasgus adventu in Galliam Caesaris cuiusque maiores regnum obtinuerant, interficere publico consilio conati, cum ille praesensisset ac profugisset, usque ad finis insecuti regno domoque expulerunt 3et, missis ad Caesarem satisfaciendi causa legatis, cum is omnem ad se senatum venire iussisset, dicto audientes non fuerunt. 4Tantum apud homines barbaros valuit esse aliquos repertos principes inferendi belli tantamque omnibus voluntatum commutationem attulit, ut praeter Aeduos et Remos, quos praecipuo semper honore Caesar habuit, alteros pro vetere ac perpetua erga populum Romanum fide, alteros pro recentibus Gallici belli officiis, nulla fere civitas fuerit non suspecta nobis. 5Idque adeo haud scio mirandumne sit, cum compluribus aliis de causis, tum maxime quod ei, qui virtute belli omnibus gentibus praeferebantur tantum se eius opinionis deperdidisse ut a populo Romano imperia perferrent gravissime dolebant.
- テキスト引用についての注記
- compluribus : conpluribus と表記する校訂版もある。
整形テキスト
編集[2] LIV.
①At Caesar, principibus cuiusque cīvitātis ad sē ēvocātīs, aliās territandō, cum sē scīre quae fierent dēnūntiāret, aliās cohortandō magnam partem Galliae in officiō tenuit. ②Tamen Senonēs, quae est cīvitās in prīmīs firma et magnae inter Gallōs auctōritātis, Cavarīnum, quem Caesar apud eōs rēgem cōnstituerat, cuius frāter Moritasgus adventū in Galliam Caesaris cuiusque maiōrēs rēgnum obtinuerant, interficere pūblicō cōnsiliō cōnātī, cum ille praesēnsisset ac profūgisset, ūsque ad fīnēs īnsecūtī rēgnō domōque expulērunt ③et, missīs ad Caesarem satisfaciendī causā lēgātīs, cum is omnem ad sē senātum venīre iussisset, dictō audientēs nōn fuērunt. ④Tantum apud hominēs barbarōs valuit esse aliquōs repertōs principēs īnferendī bellī tantamque omnibus voluntātum commūtātiōnem attulit, ut praeter Haeduōs et Rēmōs, quōs praecipuō semper honōre Caesar habuit, alterōs prō vetere ac perpetuā ergā populum Rōmānum fidē, alterōs prō recentibus Gallicī bellī officiīs, nūlla ferē cīvitās fuerit nōn suspecta nōbīs. ⑤Idque adeō haud sciō mīrandumne sit, cum complūribus aliīs dē causīs, tum maximē quod eī, quī virtūte bellī omnibus gentibus praeferēbantur tantum sē eius opīniōnis dēperdidisse ut ā populō Rōmānō imperia perferrent gravissimē dolēbant.
- 注記
注解
編集1項
編集
- 語釈
訳文
編集- 訳文は、ガリア戦記_第5巻#54節
脚注
編集- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。