C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVINTVS


  ガリア戦記 注解編     第5巻  

 57節 | 58節 | 6巻1節  

原文テキスト

編集
[1] 58.    1Cum maiore in dies contemptione Indutiomarus ad castra accederet, nocte una intromissis equitibus omnium finitimarum civitatum quos accersendos curaverat, tanta diligentia omnis suos custodiis intra castra continuit, ut nulla ratione ea res enuntiari aut ad Treveros perferri posset.    2Interim ex consuetudine cotidiana Indutiomarus ad castra accedit atque ibi magnam partem diei consumit;    equites tela coiciunt et magna cum contumelia verborum nostros ad pugnam evocant.    3Nullo ab nostris dato responso, ubi visum est, sub vesperum dispersi ac dissipati discedunt.    4Subito Labienus duabus portis omnem equitatum emittit;    praecipit atque interdicit, proterritis hostibus atque in fugam coiectis (quod fore, sicut accidit, videbat) unum omnes peterent Indutiomarum, neu quis quem prius vulneret, quam illum interfectum viderit, quod mora reliquorum spatium nactum illum effugere nolebat;    5magna proponit eis qui occiderint praemia;    summittit cohortis equitibus subsidio.    6Comprobat hominis consilium fortuna et, cum unum omnes peterent, in ipso fluminis vado deprehensus Indutiomarus interficitur, caputque eius refertur in castra;    redeuntes equites quos possunt consectantur atque occidunt.    7Hac re cognita omnes Eburonum et Nerviorum quae convenerant copiae discedunt, pauloque habuit post id factum Caesar quietiorem Galliam.


テキスト引用についての注記


整形テキスト

編集
[2] LVIII.    Cum maiōre in diēs contemptiōne Indūtiomārus ad castra accēderet, nocte ūnā intrōmissīs equitibus omnium fīnitimārum cīvitātum, quōs accersendōs cūrāverat, tantā dīligentiā omnēs suōs cūstōdiīs intrā castra continuit, ut nūllā ratiōne ea rēs ēnūntiārī aut ad Trēverōs perferrī posset.    Interim ex cōnsuētūdine cotīdiānā Indūtiomārus ad castra accēdit atque ibi magnam partem diēī cōnsūmit;    equitēs tēla coniciunt et magnā cum contumēliā verbōrum nostrōs ad pugnam ēvocant.    Nūllō ab nostrīs datō respōnsō, ubi vīsum est, sub vesperum dispersī ac dissipātī discēdunt.    Subitō Labiēnus duābus portīs omnem equitātum ēmittit;    praecipit atque interdīcit, prōterritīs hostibus atque in fugam coniectīs (quod fore, sicut accidit, vidēbat) ūnum omnēs peterent Indūtiomārum, neu quis quem (alium) prius vulneret, quam illum interfectum vīderit, quod morā reliquōrum spatium nactum illum effugere nōlēbat;    magna prōpōnit iīs quī occīderint praemia;    submittit cohortēscohortīs equitibus subsidiō.    Comprobat hominis cōnsilium fortūna et, cum ūnum omnēs peterent, in ipsō flūminis vadō dēprehēnsus Indūtiomārus interficitur, caputque eius refertur in castra;    redeuntēs equitēs quōs possunt cōnsectantur atque occīdunt.    Hāc rē cognitā omnēs Eburōnum et Nerviōrum quae convēnerant cōpiae discēdunt, paulōque habuit post id factum Caesar quiētiōrem Galliam.


注記


注解

編集

語釈




訳文

編集

脚注

編集
  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説

編集

関連項目

編集

関連記事

編集

外部リンク

編集