C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVINTVS
ガリア戦記 注解編 | 第5巻 |
---|
原文テキスト
編集[1] 8. 1His rebus gestis, Labieno in continente cum tribus legionibus et equitum milibus duobus relicto ut portus tueretur et rem frumentariam provideret quaeque in Gallia gererentur cognosceret consiliumque pro tempore et pro re caperet, 2ipse cum quinque legionibus et pari numero equitum, quem in continenti reliquerat, ad solis occasum navis solvit et leni Africo provectus media circiter nocte vento intermisso cursum non tenuit, et longius delatus aestu orta luce sub sinistra Britanniam relictam conspexit. 3Tum rursus aestus commutationem secutus remis contendit ut eam partem insulae caperet qua optimum esse egressum superiore aestate cognoverat. 4Qua in re admodum fuit militum virtus laudanda, qui vectoriis gravibusque navigiis non intermisso remigandi labore longarum navium cursum adaequarunt. 5Accessum est ad Britanniam omnibus navibus meridiano fere tempore, neque in eo loco hostis est visus; 6sed, ut postea Caesar ex captivis cognovit, cum magnae manus eo convenissent, multitudine navium perterritae, quae cum annotinis privatisque quas sui quisque commodi fecerat amplius octingentae uno erant visae tempore, a litore discesserant ac se in superiora loca abdiderant.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
編集[2] VIII.
①Hīs rēbus gestīs, Labiēnō in continente cum tribus legiōnibus et equitum mīlibus duōbus relictō ut portūs tuērētur et rem frūmentāriam prōvidēret quaeque in Galliā gererentur cognōsceret cōnsiliumque prō tempore et prō rē caperet, ②ipse cum quīnque legiōnibus et parī numerō equitum, quem in continentī relīquerat, ad sōlis occāsum nāvēs solvit et lēnī Āfricō prōvectus mediā circiter nocte ventō intermissō cursum nōn tenuit, et longius dēlātus aestū ortā lūce sub sinistrā Britanniam relictam cōnspexit. ③Tum rūrsus aestūs commūtātiōnem secūtus rēmīs contendit ut eam partem īnsulae caperet quā optimum esse ēgressum superiōre aestāte cognōverat. ④Quā in rē admodum fuit mīlitum virtūs laudanda, quī vectōriīs gravibusque nāvigiīs nōn intermissō rēmigandī labōre longārum nāvium cursum adaequārunt. ⑤Accessum est ad Britanniam omnibus nāvibus merīdiānō ferē tempore, neque in eō locō hostis est vīsus; ⑥sed, ut posteā Caesar ex captīvīs cognōvit, cum magnae manūs eō convēnissent, multitūdine nāvium perterritae, quae cum annōtinīs prīvātīsque quās suī quisque commodī causā fēcerat amplius octingentae ūnō erant vīsae tempore, ā lītore discesserant ac sē in superiōra loca abdiderant.
- 注記
注解
編集1項
編集
- 語釈
訳文
編集- 訳文は、ガリア戦記_第5巻#8節
脚注
編集- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。