C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVINTVS
ガリア戦記 注解編 | 第5巻 |
---|
原文テキスト
編集[1] 7.
1Qua re cognita Caesar, quod tantum civitati Aeduae dignitatis tribuebat, coercendum atque deterrendum quibuscumque rebus posset Dumnorigem statuebat; 2quod longius eius amentiam progredi videbat, prospiciendum, ne quid sibi ac rei publicae nocere posset. 3Itaque dies circiter XXV in eo loco commoratus, quod Caurus ventus navigationem impediebat, qui magnam partem omnis temporis in eis locis flare consuevit, dabat operam ut in officio Dumnorigem contineret, nihilo tamen setius omnia eius consilia cognosceret; 4tandem idoneam nactus tempestatem milites equitesque conscendere in naves iubet. 5At omnium impeditis animis Dumnorix cum equitibus Aeduorum a castris insciente Caesare domum discedere coepit. 6Qua re nuntiata Caesar, intermissa profectione atque omnibus rebus postpositis, magnam partem equitatus ad eum insequendum mittit retrahique imperat; 7si vim faciat neque pareat, interfici iubet, nihil hunc se absente pro sano facturum arbitratus qui praesentis imperium neglexisset. 8Ille enim revocatus resistere ac se manu defendere suorumque fidem implorare coepit, saepe clamitans liberum se liberaeque esse civitatis. 9Illi, ut erat imperatum, circumsistunt hominem atque interficiunt: at equites Aedui ad Caesarem omnes revertuntur.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
編集[2] VII.
①Quā rē cognitā Caesar, quod tantum cīvitātī Haeduae dignitātis tribuēbat, coercendum atque dēterrendum quibuscumque rēbus posset Dumnorīgem statuēbat; ②quod longius eius āmentiam prōgredī vidēbat, prōspiciendum, nē quid sibi ac reī pūblicae nocēre posset. ③Itaque diēs circiter vīgintī quīnque (XXV) in eō locō commorātus, quod Caurus ventus nāvigātiōnem impediēbat, quī magnam partem omnis temporis in iīs locīs flāre cōnsuēvit, dabat operam ut in officiō Dumnorīgem continēret, nihilō tamen sētius omnia eius cōnsilia cognōsceret; ④tandem idōneam nactus tempestātem mīlitēs equitēsque cōnscendere in nāvēs iubet. ⑤At omnium impedītīs animīs Dumnorīx cum equitibus Haeduōrum ā castrīs īnsciente Caesare domum discēdere coepit. ⑥Quā rē nūntiātā Caesar, intermissā profectiōne atque omnibus rēbus postpositīs, magnam partem equitātūs ad eum īnsequendum mittit retrahīque imperat; ⑦sī vim faciat neque pāreat, interficī iubet, nihil hunc sē absente prō sānō factūrum arbitrātus quī praesentis imperium neglēxisset. ⑧Ille enim revocātus resistere ac sē manū dēfendere suōrumque fidem implōrāre coepit, saepe clāmitāns līberum sē līberaeque esse cīvitātis. ⑨Illī, ut erat imperātum, circumsistunt hominem atque interficiunt: at equitēs Haeduī ad Caesarem omnēs revertuntur.
- 注記
注解
編集1項
編集
- 語釈
訳文
編集- 訳文は、ガリア戦記_第5巻#7節
脚注
編集- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。