C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · SEXTVS


  ガリア戦記 注解編     第6巻  

 12節 | 13節 | 14節  

原文テキスト

編集
[1] 13.    1In omni Gallia eorum hominum qui aliquo sunt numero atque honore genera sunt duo.    Nam plebes paene servorum habetur loco, quae nihil audet per se, nullo adhibetur consilio.    2Plerique, cum aut aere alieno aut magnitudine tributorum aut iniuria potentiorum premuntur, sese in servitutem dicant nobilibus, quibus in hos eadem omnia sunt iura quae dominis in servos.    3Sed de his duobus generibus alterum est druidum, alterum equitum.    4Illi rebus divinis intersunt, sacrificia publica ac privata procurant, religiones interpretantur:    ad hos magnus adulescentium numerus disciplinae causa concurrit, magnoque hi sunt apud eos honore.    5Nam fere de omnibus controversiis publicis privatisque constituunt et, si quod est admissum facinus, si caedes facta, si de hereditate, de finibus controversia est, idem decernunt, praemia poenasque constituunt;    6si qui aut privatus aut populus eorum decreto non stetit, sacrificiis interdicunt.    Haec poena apud eos est gravissima.    7Quibus ita est interdictum, hi numero impiorum ac sceleratorum habentur, his omnes decedunt, aditum sermonemque defugiunt, ne quid ex contagione incommodi accipiant, neque his petentibus ius redditur, neque honos ullus communicatur.    8His autem omnibus druidibus praeest unus, qui summam inter eos habet auctoritatem.    9Hoc mortuo, aut si qui ex reliquis excellit dignitate succedit, aut, si sunt plures pares, suffragio druidum, non numquam etiam armis de principatu contendunt.    10Hi certo anni tempore in finibus Carnutum, quae regio totius Galliae media habetur, considunt in loco consecrato.    Huc omnes undique qui controversias habent conveniunt eorumque decretis iudiciisque parent.    11Disciplina in Britannia reperta atque inde in Galliam translata esse existimatur,    et nunc qui diligentius eam rem cognoscere volunt plerumque illo discendi causa proficiscuntur.


テキスト引用についての注記
  • quibusDinter による挿入提案。

整形テキスト

編集
[2] XIII.    In omnī Galliā eōrum hominum quī aliquō sunt numerō atque honōre genera sunt duo.    Nam plēbēs paene servōrum habētur locō, quae nihil audet per sē, nūllō adhibētur cōnsiliō.    Plērīque, cum aut aere aliēnō aut magnitūdine tribūtōrum aut iniūriā potentiōrum premuntur, sēsē in servitūtem dicant nōbilibus,    quibus in hōs eadem omnia sunt iūra quae dominīs in servōs.    Sed dē hīs duōbus generibus alterum est druidum, alterum equitum.    Illī rēbus dīvīnīs intersunt, sacrificia pūblica ac prīvāta prōcūrant, religiōnēs interpretantur:    ad hos magnus adulēscentium numerus disciplīnae causā concurrit, magnōque hī sunt apud eōs honōre.    Nam ferē dē omnibus contrōversiīs pūblicīs prīvātīsque cōnstituunt et, sī quod est admissum facinus, sī caedēs facta, sī dē hērēditāte, dē fīnibus contrōversia est, īdem dēcernunt, praemia poenāsque cōnstituunt;    sī quī aut prīvātus aut populus eōrum dēcrētō nōn stetit, sacrificiīs interdīcunt.    Haec poena apud eōs est gravissima.    Quibus ita est interdictum, hī numerō impiōrum ac scelerātōrum habentur, hīs omnēs dēcēdunt, aditum sermōnemque dēfugiunt, nē quid ex contāgiōne incommodī accipiant, neque hīs petentibus iūs redditur, neque honōs ūllus commūnicātur.    Hīs autem omnibus druidibus praeest ūnus, quī summam inter eōs habet auctōritātem.    Hōc mortuō, aut sī quī ex reliquīs excellit dīgnitāte succēdit, aut, sī sunt plūrēs parēs, suffrāgiō druidum, nōn numquam etiam armīs dē prīncipātū contendunt.    Hī certō annī tempore in fīnibus Carnutum, quae regiō tōtīus Galliae media habētur, cōnsīdunt in locō cōnsecrātō.    Hūc omnēs undique quī contrōversiās habent conveniunt eōrumque dēcrētīs iūdiciīsque pārent.    Disciplīna in Britanniā reperta atque inde in Galliam trānslāta esse exīstimātur,    et nunc quī dīligentius eam rem cognōscere volunt plērumque illō discendī causā proficīscuntur.


注記


注解

編集

語釈




訳文

編集

脚注

編集
  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説

編集

関連項目

編集

関連記事

編集

外部リンク

編集