C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · SEXTVS
ガリア戦記 注解編 | 第6巻 |
---|
原文テキスト
編集[1] 3. 1Itaque nondum hieme confecta proximis quattuor coactis legionibus de improviso in finis Nerviorum contendit 2et, prius quam illi aut convenire aut profugere possent, magno pecoris atque hominum numero capto atque ea praeda militibus concessa vastatisque agris, in deditionem venire atque obsides sibi dare coegit. 3Eo celeriter confecto negotio, rursus in hiberna legiones reduxit. 4Concilio Galliae primo vere, ut instituerat, indicto, cum reliqui praeter Senones, Carnutes Treverosque venissent, initium belli ac defectionis hoc esse arbitratus, ut omnia postponere videretur, concilium Lutetiam Parisiorum transfert. 5Confines erant hi Senonibus civitatemque patrum memoria coniunxerant, sed ab hoc consilio afuisse existimabantur. 6Hac re pro suggestu pronuntiata, eodem die cum legionibus in Senones proficiscitur, magnisque itineribus eo pervenit.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
編集[2] III. ①Itaque nōndum hieme cōnfectā proximīs quattuor coāctīs legiōnibus dē imprōvīsō in fīnēs Nerviōrum contendit ②et, prius quam illī aut convenīre aut profugere possent, magnō pecoris atque hominum numerō captō atque eā praedā mīlitibus concessā vāstātīsque agrīs, in dēditiōnem venīre atque obsidēs sibi dare coēgit. ③Eō celeriter cōnfectō negōtiō, rūrsus in hīberna legiōnēs redūxit. ④Conciliō Galliae prīmō vēre, ut īnstituerat, indictō, cum reliquī praeter Senonēs, Carnūtēs Trēverōsque vēnissent, initium bellī ac dēfectiōnis hoc esse arbitrātus, ut omnia postpōnere vidērētur, concilium Lutetiam Parīsiōrum trānsfert. ⑤Cōnfīnēs erant hī Senonibus cīvitātemque patrum memoriā coniūnxerant, sed ab hōc cōnsiliō āfuisse exīstimābantur. ⑥Hāc rē prō suggestū prōnūntiātā, eōdem diē cum legiōnibus in Senonēs proficīscitur, magnīsque itineribus eō pervēnit.
- 注記
注解
編集1項
編集
- 語釈
訳文
編集- 訳文は、ガリア戦記_第6巻#3節
脚注
編集- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。