C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・PRIMVS


  ガリア戦記 注解編     第1巻  

 22節 | 23節 | 24節  

原文テキスト 編集

[1] 23.   1Postridie eius diei, quod omnino biduum supererat, cum exercitui frumentum metiri oporteret, et quod a Bibracte oppido Haeduorum longe maximo et copiosissimo, non amplius milibus passuum XVIII aberat, rei frumentariae prospiciendum existimavit: iter ab Helvetiis avertit ac Bibracte ire contendit.   2ea res per fugitivos L. Aemilii, decurionis equitum Gallorum, hostibus nuntiatur.   3Helvetii seu quod timore perterritos Romanos discedere a se existimarent, eo magis quod pridie superioribus locis occupatis proelium non commisissent, sive eo quod re frumentaria intercludi posse confiderent, commutato consilio atque itinere converso nostros ab novissimo agmine insequi ac lacessere coeperunt.


テキスト引用についての注記
  • existimavit : 主要写本ω の表記で、Klotz, Constans, Hering らはこれを支持する。
    • existimans : Jurinius による修正で、Meusel, Fuchs, Seel らはこちらを採る。
  • ab : 主要写本ω では a だが、Klotzab を採っている。

整形テキスト 編集

[2] XXIII.   《1》Postrīdiē ēius diēī, quod omnīnō bīduum supererat, cum exercituī frūmentum metīrī oportēret, et quod ā Bibracte oppidō Haeduōrum longē maximō et cōpiōsissimō, nōn amplius mīlibus passuum XVIII aberat, reī frūmentāriae prōspiciendum exīstimāvit: iter ab Helvētiīs āvertit ac Bibracte īre contendit.   《2》Ea rēs per fugitīvōs Lūciī Aemiliī, decuriōnis equitum Gallōrum, hostibus nūntiātur.   《3》Helvētiī, seu quod timōre perterritōs Rōmānōs discēdere ā sē exīstimārent, eō magis quod prīdiē superiōribus locīs occupātīs proelium nōn commīsissent, sīve eō quod rē frūmentāriā interclūdī posse cōnfīderent, commūtātō cōnsiliō atque itinere conversō nostrōs ā novissimō agmine īnsequī ac lacessere coepērunt.

注解 編集

1項 編集

語釈




脚注 編集

  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説 編集

関連項目 編集

関連記事 編集

外部リンク 編集