C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・TERTIVS


  ガリア戦記 注解編     第3巻  

 12節 | 13節 | 14節  

原文テキスト

編集
[1] 13.    1Namque ipsorum naves ad hunc modum factae armataeque erant:    carinae aliquanto planiores quam nostrarum navium, quo facilius vada ac decessum aestus excipere possent;    2prorae admodum erectae, atque item puppes ad magnitudinem fluctuum tempestatumque accommodatae;    3naves totae factae ex robore ad quamvis vim et contumeliam perferendam;    transtra pedalibus in altitudinem trabibus confixa clavis ferreis digiti pollicis crassitudine; ancorae pro funibus ferreis catenis revinctae;    4pelles pro velis alutaeque tenuiter confectae, hae sive propter lini inopiam atque eius usus inscientiam, sive eo, quod est magis veri simile, quod tantas tempestates Oceani tantosque impetus ventorum sustineri ac tanta onera navium regi velis non satis commode posse arbitrabantur.    5Cum his navibus nostrae classi eiusmodi congressus erat ut una celeritate et pulsu remorum praestaret, reliqua pro loci natura, pro vi tempestatum, illis essent aptiora et accommodatiora.    6Neque enim his nostrae rostro nocere poterant (tanta in his erat firmitudo), neque propter altitudinem facile telum adigebatur, et eadem de causa minus commode scopulis continebantur.    7Accedebat ut, cum saevire ventus coepisset et se vento dedissent, et tempestatem ferrent facilius et in vadis consisterent tutius et ab aestu relictae nihil saxa et cautes timerent;    quarum rerum omnium nostris navibus casus erat extimescendus.


テキスト引用についての注記


整形テキスト

編集
[2] XIII.    Namque ipsōrum nāvēs ad hunc modum factae armātaeque erant:    carīnae aliquantō plāniōrēs quam nostrārum nāvium, quo facilius vada ac dēcessum aestūs excipere possent;    prōrae admodum ērēctae, atque item puppēs ad magnitūdinem flūctuum tempestātumque accommodātae;    nāvēs tōtae factae ex rōbore ad quamvīs vim et contumēliam perferendam;    trānstra ex pedālibus in altitūdinem trabibus cōnfīxa clāvīs ferreīs digitī pollicis crassitūdine;    ancorae prō fūnibus ferreīs catēnīs revīnctae;    pellēs prō vēlīs alūtaeque tenuiter cōnfectae, hae sīve propter līnī inopiam atque eius ūsūs īnscientiam, sive eō, quod est magis vērī simile, quod tantās tempestātēs Ōceanī tantōsque impetūs ventōrum sustinērī ac tanta onera nāvium regī vēlīs nōn satis commodē posse arbitrabantur.    Cum hīs nāvibus nostrae classī eiusmodī congressus erat ut ūnā celeritāte et pulsū rēmōrum praestāret, reliqua prō locī nātūrā, prō vī tempestātum, illīs essent aptiōra et accommodātiōra.    Neque enim hīs nostrae rōstrō nocēre poterant (tanta in hīs erat firmitūdō), neque propter altitūdinem facile tēlum adigēbātur, et eādem dē causā minus commodē scopulīs continēbantur.    Accēdēbat ut, cum saevīre ventus coepisset et sē ventō dedissent, et tempestātem ferrent facilius et in vadīs cōnsisterent tūtius et ab aestū relictae nihil saxa et cautēs timērent;    quārum rērum omnium nostrīs nāvibus cāsus erat extimēscendus.


注記


注解

編集

語釈




訳文

編集

脚注

編集
  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説

編集

関連項目

編集

関連記事

編集

外部リンク

編集