C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・TERTIVS


  ガリア戦記 注解編     第3巻  

 13節 | 14節 | 15節  

原文テキスト

編集
[1] 14.    1Compluribus expugnatis oppidis Caesar, ubi intellexit frustra tantum laborem sumi neque hostium fugam captis oppidis reprimi neque eis noceri posse, statuit exspectandam classem.    2Quae ubi convenit ac primum ab hostibus visa est, circiter CCXX naves eorum paratissimae atque omni genere armorum ornatissimae profectae ex portu nostris adversae constiterunt;    3neque satis Bruto, qui classi praeerat, vel tribunis militum centurionibusque, quibus singulae naves erant attributae, constabat quid agerent aut quam rationem pugnae insisterent.    4Rostro enim noceri non posse cognoverant;    turribus autem excitatis, tamen has altitudo puppium ex barbaris navibus superabat, ut neque ex inferiore loco satis commode tela adigi possent et missa ab Gallis gravius acciderent.    5Una erat magno usui res praeparata a nostris, falces praeacutae insertae adfixaeque longuriis, non absimili forma muralium falcium.    6His cum funes qui antemnas ad malos destinabant comprehensi adductique erant, navigio remis incitato praerumpebantur.    7Quibus abscisis antemnae necessario concidebant, ut, cum omnis Gallicis navibus spes in velis armamentisque consisteret, his ereptis, omnis usus navium uno tempore eriperetur.    8Reliquum erat certamen positum in virtute, qua nostri milites facile superabant, atque eo magis quod in conspectu Caesaris atque omnis exercitus res gerebatur, ut nullum paulo fortius factum latere posset:    9omnes enim colles ac loca superiora unde erat propinquus despectus in mare ab exercitu tenebantur.


テキスト引用についての注記


整形テキスト

編集
[2] XIV.    Complūribus expugnātīs oppidīs Caesar, ubi intellēxit frūstrā tantum labōrem sūmī neque hostium fugam captīs oppidīs reprimī neque eīs nocērī posse, statuit exspectandam classem.    Quae ubi convēnit ac prīmum ab hostibus vīsa est, circiter CCXX nāvēs eōrum parātissimae atque omnī genere armōrum ōrnātissimae profectae ex portū nostrīs adversae cōnstitērunt;    neque satis Brūto, quī classī praeerat, vel tribūnīs mīlitum centuriōnibusque, quibus singulae nāvēs erant attribūtae, cōnstābat quid agerent aut quam ratiōnem pugnae īnsisterent.    Rōstrō enim nocērī nōn posse cognōverant;    turribus autem excitātīs, tamen hās altitūdō puppium ex barbarīs nāvibus superābat, ut neque ex īnferiōre locō satis commodē tēla adigī possent et missa ab Gallīs gravius acciderent.    Ūna erat magnō ūsuī rēs praeparāta ā nostrīs, falcēs praeacūtae īnsertae adfīxaeque longuriīs, nōn absimilī formā mūrālium falcium.    His cum fūnēs quī antemnās ad mālōs dēstinābant comprehēnsī adductīque erant, nāvigiō rēmīs incitātō praerumpēbantur.    Quibus abscīsīs antemnae necessāriō concīdēbant, ut, cum omnis Gallicīs nāvibus spēs in vēlīs armāmentīsque cōnsisteret, hīs ēreptīs, omnis ūsus nāvium ūnō tempore ēriperētur.    Reliquum erat certāmen positum in virtūte, quā nostrī mīlitēs facile superābant, atque eō magis quod in cōnspectū Caesaris atque omnis exercitūs rēs gerēbātur, ut nūllum paulō fortius factum latēre posset:    omnēs enim collēs ac loca superiōra unde erat propinquus dēspectus in mare ab exercitū tenēbantur.


注記


注解

編集

語釈




訳文

編集

脚注

編集
  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説

編集

関連項目

編集

関連記事

編集

外部リンク

編集