ガリア戦記 第3巻/注解/15節

C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・TERTIVS


  ガリア戦記 注解編     第3巻  

 14節 | 15節 | 16節  

原文テキスト編集

[1] 15.    1Disiectis ut diximus antemnis, cum singulas binae ac ternae naves circumsteterant, milites summa vi transcendere in hostium naves contendebant.    2Quod postquam barbari fieri animadverterunt, expugnatis compluribus navibus, cum ei rei nullum reperiretur auxilium, fuga salutem petere contenderunt.    3Ac iam conversis in eam partem navibus quo ventus ferebat, tanta subito malacia ac tranquillitas exstitit ut se ex loco commovere non possent.    4Quae quidem res ad negotium conficiendum maxime fuit opportuna:    nam singulas nostri consectati expugnaverunt, ut perpaucae ex omni numero noctis interventu ad terram pervenerint, cum ab hora fere quarta usque ad solis occasum pugnaretur.


テキスト引用についての注記


整形テキスト編集

[2] XV.    Disiectīs ut diximus antemnīs, cum singulās bīnae ac ternae nāvēs circumsteterant, mīlitēs summa vī trānscendere in hostium nāvēs contendēbant.    Quod postquam barbarī fierī animadvertērunt, expugnātīs complūribus nāvibus, cum eī reī nūllum reperīrētur auxilium, fugā salūtem petere contendērunt.    Ac iam conversīs in eam partem nāvibus quō ventus ferēbat, tanta subitō malacia ac tranquillitās exstitit ut sē ex locō commovēre nōn possent.    Quae quidem res ad negotium cōnficiendum maximē fuit opportūna:    nam singulās nostrī cōnsectātī expugnāvērunt, ut perpaucae ex omnī numerō noctis interventū ad terram pervēnerint, cum ab hōrā ferē quārtā ūsque ad sōlis occāsum pugnārētur.


注記


注解編集

1項編集

語釈




訳文編集

脚注編集

  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説編集

関連項目編集

関連記事編集

外部リンク編集