C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・TERTIVS
ガリア戦記 注解編 | 第3巻 |
---|
原文テキスト
編集[1] 16.
1Quo proelio bellum Venetorum totiusque orae maritimae confectum est. 2Nam cum omnis iuventus, omnes etiam gravioris aetatis in quibus aliquid consili aut dignitatis fuit eo convenerant, tum navium quod ubique fuerat in unum locum coegerant; 3quibus amissis reliqui neque quo se reciperent neque quem ad modum oppida defenderent habebant. Itaque se suaque omnia Caesari dediderunt. 4In quos eo gravius Caesar vindicandum statuit quo diligentius in reliquum tempus a barbaris ius legatorum conservaretur. Itaque omni senatu necato reliquos sub corona vendidit.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
編集[2] XVI.
①Quō proeliō bellum Venetōrum tōtīusque ōrae maritimae cōnfectum est. ②Nam cum omnis iuventūs, omnēs etiam graviōris aetātis in quibus aliquid cōnsiliī aut dignitātis fuit eō convēnerant, tum nāvium quod ubīque fuerat in ūnum locum coēgerant; ③quibus āmissīs reliquī neque quō sē reciperent neque quem ad modum oppida dēfenderent habēbant. Itaque sē suaque omnia Caesarī dēdidērunt. ④In quōs eō gravius Caesar vindicandum statuit quō dīligentius in reliquum tempus ā barbarīs iūs lēgātōrum cōnservārētur. Itaque omni senātū necātō reliquōs sub corōnā vēndidit.
- 注記
注解
編集1項
編集
- 語釈
訳文
編集- 訳文は、ガリア戦記_第3巻#16節
脚注
編集- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。