C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・TERTIVS


  ガリア戦記 注解編     第3巻  

 16節 | 17節 | 18節  

原文テキスト

編集
[1] 17.    1Dum haec in Venetis geruntur, Q. Titurius Sabinus cum eis copiis quas a Caesare acceperat in finis Venellorum pervenit.    2His praeerat Viridovix ac summam imperi tenebat earum omnium civitatum quae defecerant, ex quibus exercitum magnasque copias coegerat;    3atque eis paucis diebus Aulerci Eburovices Lexoviique, senatu suo interfecto quod auctores belli esse nolebant, portas clauserunt seque cum Viridovice coniunxerunt;    4magnaque praeterea multitudo undique ex Gallia perditorum hominum latronumque convenerat, quos spes praedandi studiumque bellandi ab agri cultura et cotidiano labore revocabat.    5Sabinus idoneo omnibus rebus loco castris sese tenebat, cum Viridovix contra eum duum milium spatio consedisset cotidieque productis copiis pugnandi potestatem faceret, ut iam non solum hostibus in contemptionem Sabinus veniret, sed etiam nostrorum militum vocibus non nihil carperetur;    6tantamque opinionem timoris praebuit ut iam ad vallum castrorum hostes accedere auderent.    7Id ea de causa faciebat quod cum tanta multitudine hostium, praesertim eo absente qui summam imperi teneret, nisi aequo loco aut opportunitate aliqua data legato dimicandum non existimabat.


テキスト引用についての注記


整形テキスト

編集
[2] XVII.    Dum haec in Venetīs geruntur, Quīntus(Q.) Titūrius Sabīnus cum eīs cōpiīs quās ā Caesare accēperat in fīnīs Venellōrum pervēnit.    Hīs praeerat Viridovīx ac summam imperī tenēbat eārum omnium cīvitātum quae dēfēcerant, ex quibus exercitum magnāsque cōpiās coēgerat;    atque eīs paucīs diēbus Aulercī Eburovīcēs Lexoviīque, senātū suō interfectō quod auctōrēs bellī esse nōlēbant, portās clausērunt sēque cum Viridovīce coniūnxērunt;    magnaque praetereā multitūdō undique ex Galliā perditōrum hominum latrōnumque convēnerat, quōs spēs praedandī studiumque bellandī ab agrī cultūrā et cotīdiānō labōre revocābat.    Sabīnus idōneō omnibus rēbus locō castrīs sēsē tenēbat, cum Viridovīx contrā eum duum mīlium spatiō cōnsēdisset cōtīdiēque prōductīs copiīs pugnandī potestātem faceret, ut iam nōn sōlum hostibus in contemptiōnem Sabīnus venīret, sed etiam nostrōrum mīlitum vōcibus nōn nihil carperētur;    tantamque opīniōnem timōris praebuit ut iam ad vallum castrōrum hostēs accēdere audērent.    Id eā dē causā faciēbat quod cum tantā multitūdine hostium, praesertim eō absente quī summam imperī tenēret, nisi aequō locō aut opportūnitāte aliquā datā lēgātō dīmicandum nōn exīstimābat.


注記


注解

編集

語釈




訳文

編集

脚注

編集
  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説

編集

関連項目

編集

関連記事

編集

外部リンク

編集